Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 636


Est autem in potestate liberi arbitrii
Homines filios dei vel angelos fieri
Aut prophetam, qui dormivit in umbra iuniperi .

Potest esse plasma dei, sol aut stella aliqua
Seu turtur vel columba carens fellis macula
Vel post longam senectutem iuvenescens aquila.

Quod si piscis mavult esse in aquis currentibus,
Potest fieri thimallus cum squamis holentibus;
Non deveniat anguilla similis serpentibus.

Homo est factura dei valde honorabilis;
Non se comparet iumentis, quibus est mirabilis,
Quę substernit eius virtus multum formidabilis.

Cui placet frutex esse, fiat arbor balsami;
Non sit rubus, non sit ramnus, non surculus calami.
Fiat nardus dans hodorem in secreto thalami.

Fiat cedrus, sit oliva cum liquore crismatis,
A quo rite dissipatur omne genus scismatis,
A quo perit leo ille habitans in abditis.

Torna all'inizio