mendosam, in alio diffidenciam veram habebit. Et dixit alter:
non confidas in illum qui fidem deserit pro mundanis, licet ad
tui tuicionem magne potencie videatur; nam qui semet ipsum
offendit quin alios offendat, quomodo sumus securi? Et dixit
alter: si innitaris ad bona opera propter Deum, in hoc mundo
commodum et in alio vitam consequeris eternam. Et dixit alter:
pravis ostendere secrete bonorum grande peccatum est, quia est
quasi lutum cum aqua clara miscere; aqua enim ex luto corrumpitur,
et lutum non efficitur nisi lutum. Et dixit alter:
otium ignoranciam inducit, et ignorancia errorem. Et dixit
alter: mundi huius ocia querere, est incidere in periculosum
laborem. Et dixit alter: cibum, tegumentum, et habitandi
locum ubique reperies; sed si ex hiis quod tibi necessarium est
non sufficit, concupiscenciarum servus es. Et dixit alter: lingua
Deum confitente et operibus contradicente parum prodest, immo
ad impedimentum est suum eloquium et ad mortem. Et dixit
alter: a rebus mundanis in totum homo excusari non potest, sed
sapiens illud solum assumit de quo excusari non potest. Et dixit
alter: finem bonitatis qui potest attingere, nemo in crastinum
differat, quia de crastino non est certus. Et dixit alter: in multum
dormiendo non est profectus sed damnum; assuesce igitur
sic benefacere die ac nocte, ut medium vite tue in ocio non
expendas. Et dixit alter: in trasferendo te de una sciencia ad
|
|