Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 770


QUAESTIO 2
Deinde quaeritur de causa peccati; et circa hoc duo quaeruntur: 1. Utrum
ipsius peccati Deus causa sit, absolute loquendo; 2. Utrum sit causa actionis in
qua deformitas culpae consistit, secundum quod actio est.
ARTICULUS 1
Utrum Deus sit simpliciter causa peccati
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod simpliciter peccati Deus causa sit. Quia, ut in Glossa ad Rom. 9,
dicitur, Deus operatur in cordibus hominum, et inclinat voluntates eorum in
quodcumque voluerit, sive in bonum, sive in malum. Sed ex hoc dicitur auctor
bonorum operum, quia voluntatem hominis in bonum inclinat. Ergo et eadem
ratione potest dici auctor peccatorum, quae sunt mala opera.
2. Praeterea, quidquid est causa causae, est causa causati. Sed peccati causa
est voluntas peccantis. Cum igitur voluntatis causa sit Deus, videtur quod et
peccati.
3. Praeterea, in eamdem causam reducitur salus et periculum alicuius: idem
enim nauta est causa salutis et periclitationis navis, ut in 2 Phys., dicitur.
Sed Deus est causa salutis humanae, quae est per bona opera. Ergo cum
periclitatio animae sit per peccatum, videtur quod etiam Deus sit peccati causa.
4. Praeterea, quaecumque operatio convenit rei secundum hoc quod sibi a Deo
datum est, a Deo est. Sed operationes quae sunt peccata, conveniunt homini
secundum inclinationem virium sensibilium, quae homini a Deo sunt datae.
Ergo et peccatum hominis in Deum sicut in causam reducitur.
5. Praeterea, peccatum est tenebra spiritualis. Sed tenebrarum Deus auctor est:
Isa. 45, 7: «Formans lucem, et creans tenebras». Ergo peccati Deus causa est.
SED CONTRA, Fulgentius dicit: «Illius rei Deus est ultor»,
cuius non est auctor. Sed peccati est ultor. Ergo eius non est auctor.
Praeterea, quidquid fit Deo volente, fit Deo auctore, et e converso. Sed mala
non fiunt Deo volente. Ergo nec eo auctore.

Torna all'inizio