Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 912


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, sicut ait Commentator, in 10 Metaph., quod dicitur
homo neque bonus neque malus, qui non est susceptibilis bonitatis vel malitiae
civilis; sicut agrestis, qui extra civilem vitam est, et per consequens actiones
eius neque bonae neque malae sunt civiliter, inquantum non sunt ordinatae ad
civile bonum. Vel melius dicendum, quod Philosophus appellat malum non
omnem actum inordinatum, sed solum illum qui nocivus est respectu alterius;
unde dicit in 4 Ethic., quod prodigus, quia causa iactantiae sua inordinate
expendit, non est malus sed vanus; et similiter de multis aliis vitiis dicit: et sic
patet quod ipse strictius accipit malum quam nos dicentes omnem actum inordinatum
esse malum.
Ad secundum dicendum, quod quamvis extra caritatem non sit bonum meritorium,
tamen est ibi bonum aliquod vel ex circumstantia, vel ex virtute civili;
unde non sequitur quod actus eorum qui caritate carent, sint demeritorii vel
indifferentes.
Ad tertium dicendum, quod non solum actus caritatis est meritorius, sed etiam
actus aliarum virtutum, secundum quod gratia informantur, licet meritorii esse
non possint nisi secundum quod reducuntur in finem caritatis. Non autem oportet
quod semper actus in finem illum reducantur; sed sufficit ad efficaciam merendi
quod in fines aliarum virtutum actu reducantur: qui enim intendit castitatem servare,
etiamsi nihil de caritate cogitet, constat quod meretur si gratiam habet.
Omnis autem actus in aliquod bonum tendens, nisi inordinate in illud tendat,
habet pro fine bonum alicuius virtutis, eo quod virtutes sufficienter perficiunt
circa omnia quae possunt esse bona hominis; et ita patet quod ratio non procedit.
Ad quartum dicendum, quod nihil est in genere quod non sit in aliqua eius specie,
ut in 2 Topic. dicitur; et ita nunquam contingit ad mulierem accedere, quin
accedatur ad talem, et tali tempore, et similiter secundum alias circumstantias;
et ita quamvis sit indifferens dictus actus consideratus secundum genus; non
tamen secundum quod exercetur in actu, indifferens est.
Ad quintum dicendum, quod cum nihil appetatur nisi inquantum est bonum,
impossibile est quod finis ad quem ordinatur actio ex deliberatione, sit indifferens:
quia vel ratio decipitur, et iudicat esse bonum sibi quod non est bonum; et
hoc non est nisi quando finis est malus, discordans a rationis rectitudine,
quamvis hoc quod desideratur, forte sit bonum desideranti, secundum aliquid
sui, ut secundum gustum vel secundum tactum delectabile: vel est bonum simpliciter;
et sic etiam actus ex fine erit bonus.
Ad sextum dicendum, quod non sufficit omnino habitualis ordinatio actus in
Deum: quia ex hoc quod est in habitu, nullus meretur, sed ex hoc quod actu
operatur. Nec tamen oportet quod intentio actualis ordinans in finem ultimum
sit semper coniuncta cuilibet actioni quae dirigitur in aliquem finem proximum;
sed sufficit quod aliquando actualiter omnes illi fines in finem ultimum referantur;

Torna all'inizio