Neque hoc pigritia negligentiae pretermittendum est.
<Cum> paupercula quaedam in sancti uiri Anastasii festiuitate
nesciens operari manibus satageret, subito apparuit arida, ita ut,
amens effecta, manum ad os ducere non ualeret. Quae ilico a
proximis urguebatur, atque ad eius memoriam ueniens sanissima
repedauit ad propria.
Cecus etiam cum de longinquis regionibus circumquaque
peragrans eius potentiam uirtutis audisset, auxilium sancti uiri suspirando
deposcens ait: «Sancte Anastasi, confessor Dei, quia
non sum dignus inuocare te in auxilium cecitatis meae, presta michi
solatium et ductorem, ut tuum uenerabile sepulchrum contingere
ualeam». Cui mox leniter quidam respondit dicens:
«Cum surrexeris mane, et uiam arripere conatus fueris, aderit tibi
aptissimus index, qui recto itinere ad hoc, quod desideras, te perducere
festinabit». Mane autem facto, cepit homo ire, promissionem,
quam audierat exspectans. Cum autem aliquantulum
pergeret et ductorem non inueniret, suspirans perstitit atque in solis
ortum diligenter intendens, subito quasi scintilla ignis in uno
oculo ipsius apparuit. Qui mox, aperto oculo, paululum uidere
cepit, et orabat intimo corde, ut ei Dominus promissum adhiberet
ductorem; moxque uocem, quam antea senserat, audiuit dicentem:
«Ductorem habes, si uis pergere, perge!». Qui mox trepidus
erubescens, quandoque interrogando eius memoriam ueniens
frequentauit, statimque, ut auxilium sancti corporis quesiuit, subito
apertis oculis perfecte intuens ait: «Tibi sit laus et gloria, altissime
Deus, qui per merita sancti Anastasii me illuminare dignatus
es!». Ab ipso enim, quae suprascripta sunt, audita esse credendum
est.
De occupatis, siue obsessis, <ab> immundis spiritibus, uel
unum de mille, qualiter ereptus et liberatus est, tacere non debeo.
Quidam, cum esset iure demoniaco subito prepeditus, quidquid
poterat laniare aut dissipare non cessabat iratus; qui etiam quandocumque
humanum corpus attingere ualebat, morsibus et ictibus
|
|