Salimbene de Adam: Cronica

Pag 307


expulsus et opprobriose fugatus, ivi Altisiodorum et habitavi
ibi, quia a ministro Francie de illo conventu specialiter fueram
factus. Dicitur autem Altisiodorum quasi alta sedes
deorum vel quasi altum sidus, quia ibi multa sanctorum corpora
martyriçata fuerunt. Est etiam ibi monasterium et corpus sancti
Germani, qui episcopus fuit civitatis illius, qui sydus fuit valde
preclarum et sicut arcus refulgens inter nebulas glorie, ut manifestum
est illis qui eius legendam legerunt.
De magistro Guilielmo Altisiodorensi, qui magnam gratiam habuit disputandi,
sed non predicandi.

Similiter et magister Guilielmus, qui fecit Summam et de
ecclesiasticis offitiis aliam Summam, de civitate Altisiodorensi
extitit oriundus; cuius domum frequenter intravi. Hic magister
Guillielmus, ut referebant michi sacerdotes de episcopatu Altisiodorensi,
magnam gratiam habuit disputandi. Nam, quando
disputabat Parisius, nullus disputabat melius eo. Fuit enim magnus
logycus et magnus theologus; quando vero intromittebat
se de predicatione, nesciebat quid diceret, et tamen multas
bonas distinctiones in Summa sua posuerat.
Exemplificatio distinctionis Apostolice, quam facit cum dicit: Alii datur per
spiritum sermo sapientie
.

Et hoc est quod Apostolus dicit, I ad Cor. VII: Unusquisque
proprium donum habet ex Deo. Alius quidem sic, alius vero
sic
. Et iterum infra, XII: Unicuique autem datur manifestatio
Spiritus ad utilitatem. Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientie

(exemplum de sancto Equitio, qui de Deo tacere non
poterat, ut scribit beatus Gregorius, Dialogorum libro primo). Alii
autem sermo scientie secundum eumdem Spiritum
(exemplum abbatis
Ioachim, qui dicit se magnam scientiam scripturarum et futurorum
accepisse a Deo). Ideo dicit Sapiens, Prover. XXX: Non

Torna all'inizio