Hubertus abbas: Sermo domini Uberti venerabilis abbatis

Pag 339


noster , flere magis libet quam aliquid dicere; videmus aliam legem in membris
nostris repugnantem legi mentis et captivos nos ducentem in legem
peccati. Veni , ergo, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium ; faciamus
tibi in cordibus nostris unum tabernaculum ut Deo Patri possimus facere
tercium tabernaculum. Ipse est enim verus Elias, qui sol interpretatur, solus
aeternus, sol<is> peragens officium; radio etenim suae sapientiae pro cuiusque
conditione singula inluminat, calore benignitatis suae, ne deficiant, universa
sustentat, nutrit et reparat; virtute suae potentiae singulis imperat, omnia
ordinat, attingit ergo a fine usque ad finem caritatis medio, attingit , inquam,
fortiter virtutis dominio, disponensque omnia sapientiae consilio. Faciamus
itaque ei unum tabernaculum, ut luce suae sapientiae mentes nostras illuminet,
igne sui amoris corda nostra inflammet, virtute suae omnipotentiae
infirmitates nostras elevet, et contra aerias potestates ad proelium lassas
manus et dissoluta genua restauret.
Sed erit qui michi succenseat quod Moysi nomine Spiritum Sanctum acceperim;
verum si Abraham Deus Pater interdum intelligitur, per Jacob Deus
Filius, quare per Ysaac, qui risus interpretatur, Spiritus Sanctus non intelligatur
ego non video, sed haec non legimus. Denique si per serpentem, quem
Moyses in deserto exaltavit, Christus figuratur, quare per Moysem Spiritus
Sanctus, ex quo non solum conceptus est sed crucis patibulum ascendere dignatus
est. Christus non accipiatur? Quod si contemptiosus quis in hoc fuit , nos
talem consuetudinem non habemus.
Ad solita libenter redimus. Sit ergo Moyses lex, Helias sermo propheticus;
fundamentum nemo potest aliud ponere
, Christus est veritas, lex praeterita
enarrat, prophetia futura denuntiat. Veritas ab utriusque errore liberat. Faciamus

Torna all'inizio