Petrus Damiani: Vita beati Romualdi

Pag 103


nil poterat, non cessabat virus suę malitię visibiliter demonstrare.
Aliquando namque vir venerabilis dum in cella consisteret, ecce
malignus spiritus, ut est revera teterrimus, ispidus, horribilis, inmensum
cępit sancto viro terrorem incutere et cum nimio furoris impetu
mortem sibi minitans intentare. Cumque Romualdus
auxilium de cęlo imperterritus quęreret et ut sibi Christus succurreret
fiducialiter exclamaret, mox antiquus hostis aufugiens ipsum
cellę parietem tanto iracundię felle percussit, quod gravem fagi
tabulam unius cubiti spacio vel eo amplius fidit. In habitaculo
igitur patenter ostendit quanta adversus habitatorem
flamma crudelitatis exarsit, et quodammodo scriptum reliquit in pariete
quod occultum gerebat in mente.
LXII. Aliquando etiam dum venerabilis vir cum suis
discipulis equitaret, ecce malignus spiritus rubei canis effigiem simulans,
cum magno impetu obviam irruit, et equum cui insidebat,
ita ut pene vir sanctus mergeretur, exterruit. Interrogati
discipuli si eum vidissent, exhorrescentem quidem equum conspexisse
se asserunt, sed nil tale eis apparuisse testantur. Ille
vero ait: «Miser ille qui olim preclarus angelus fuisse cognoscitur,
nunc se in inmundi specie canis ostendere non
veretur».
LXIII. Rursus alio tempore cum monasterium ancillarum
Dei, quod est in Vallebona, construere decrevisset, discordia mox

1



5




10




15




20


Torna all'inizio