15 
Cumque comes Roma, quo ierat, reversus, uxorem suam 
recessisse, nec non Avellinum atque Merculianum sibi dempta 
reperisset, immenso animi merore concutitur, non tantum quod 
prefatas amiserat terras, quantum quod se a coniuge ita dimissum 
comperisset. Quam ob rem misit ad Montemfuscum, quo ipse 
erat, deprecans obnixius quatinus coniux eius sibi, simulque 
Avellinum nec non Merculianum restituerentur. At ille his qui 
missi fuerant respondens dicebat: "Ego quidem uxorem Comitis 
nec teneo, nec redire cogam, quoniam eam non abstuli; ipsius 
ergo requiratur voluntas, et si quidem revertendi habuerit animum, 
ego non contradicam, verum tamen quod querit, videtur 
iustum querere, nec esse utique sibi denegandum, quandoquidem 
sub horum que dicit condicione dotalium eam, me concedente, 
duxit uxorem. Avellinum autem et Merculianum, ea 
propter non reddere debeo, quoniam Ricardus frater 
eius, ipso audiente atque omnino tacente, fatebatur ea sibi ita 
esse propria ut neminem inde dominum super se cognoscere 
nec cuiquam famulari deberet. Si igitur, inquam, sui iuris, ut 
ipse asserit, erant, ut quid cum inde nullum se habere dominum 
Richardus, ipso audiente, testaretur, ea iuris sui esse non ore 
proprio notificabat? Est et aliud propter quod ei non sunt reddenda 
que querit: quoniam cum Panormi positus essem, et de 
eius superbia, quod nec mihi nec ulli alii ex his que tenere videbatur, 
subdi volebat, presente eodem, conquererer, ipse per 
omnia tacendo, potius fratris fallentis verbis, quam hiis que a 
me dicebantur, consentire videbatur. At tamen, veniat ipse Salernum 
ad me cum proceribus, quos voluerit, suis; et quidquid a 
me recti exhigendum fuerit, libenter paratus ero eidem persoluturus; 
eo tamen interposito pacto, ut et ipse mihi, de quibus 
iuste eum causatus fuero, iustitiam faciat ". 
16 
Redeuntes itaque nuntii comitis, queque perceperant retulerunt. 
At ille, more suo, male consultus, ad eum sicut mandaverat 
ire neglexit, magis eligens mittere ad eum per quos sibi
  |  
  |