explicanda sermone. Hoc ego, quanquam silencio dignum fuerit, et nequaquam
per multorum ora vulgandum, idcirco dixerim, ut liquido legentibus
innotescat quantus sancto pectori tuo divini amoris incandescat, ut ne ad
breve quidem punctum a divinis obticescere laudibus acquiescat. Quid ad
haec dicent, qui de aecclesia non oratorium sed locutorium, et non oraculum
sed conciliabulum faciunt? Ac per hoc in ea domo saecularia verba
permiscent, quae duntaxat ob hoc constructa dignoscitur, ut in ea prorsus
a negocii saecularis accione vacetur?
Sed ut hii, qui ad apostolorum limina confluunt, sanctae devocionis
tuae salubriter imitentur exemplum, sub archana quoque beati Petri confessione
ante sacrum altare me sedere fecisti, ac per lugubres gemitus et
amara suspiria ab ipsa quinquennis infanciae tenera adhuc et nuper ablactata
levitate coepisti. Et tanquam illic ipse beatus apostolus corporaliter
praesideret, quicquid subtile vel minimum in humanitatis tuae potuit titillare
visceribus, quicquid in cogitacionibus vanum, quicquid praeterea surripere
potuit in sermone superfluum, fidelibus est relacionibus evolutum.
Ad quod michi visum est, ut nil aliud confitenti penitenciae pondus iniungerem,
nisi ut illud divinae legacionis elogium iterarem: Age quod agis,
operare quod operaris . Vel illud quod his qui Tyatirae erant per angelum
mittitur: Non mittam super vos aliud pondus. Tamen id quod habetis
tenete . Nam Deo teste ne unum quidem diem ieiunii vel cuiuslibet affliccionis
indidi, sed ut in ceptis solummodo sanctis perseverares operibus
imperavi.
Et utinam a quibusdam homicidis vel diversorum criminum reis, illi
gemitus, illi fletus in confessione prorumperent, sic tabescentis et acerrimo
|
|