pulsare? Cui respondit: Bene scio. At ille dixit: Accipe nunc
et pulsa, vt audiamus. At ille, ea accepta, pulsauit et non cessauit
tota die, dimissis vasis margaritarum apertis, donec dies
declinauit. In sero autem dixit ei: Da mihi sallarium meum.
Cui respondit mercator: Quid operatus es vnde debes mercedem
recipere? At ille inquit: Feci quod mihi precepisti.
Et soluit ei centum solidos denariorum, suis margaritis remanentibus
imperforatis.
Et factum est, cum addidissem circa mundi negocia et eius
concupiscentias, addidi et ipsum vilipendere et eius vamitates
abijcere, et in diuino cultu et religione me deliberaui
confirmare. Et vidi quomodo religio et diuinus cultus
conseruant hominem, sicut pater suum filium. Et inueni religiosum
quoniam glorificatur et eius gradus magnificatur, et
cum magnificetur, humiliatur apud seipsum, et sufficit ei
victus sibi constitutus, et a bonis et diuitiis hominum excluditur.
Et ex his que sibi concedit Deus contentus est et non
contristatur, et expoliatur ab hoc seculo, et fit liber a tribulationibus,
et abhorret concupiscentias, et existit mundus, et
eius suspiria non deficiunt, et abijcit inuidiam, et amor ei
reuelatur, et eius anima ab huius mundi vanitatibus prohibetur,
et eius intellectus perficitur, et respicit futura, et non
timet homines vt peccatum et fit pacificus. Cunque considerassem
opera religiosi, addidi amorem in suis operibus,
ita quod deuenit in mentem meam effici sicut ipse. Postea
vero timui ne forte non possem sustinere vitam religiosorum,
vt ne quando me ex affectu contingeret redire ad cibaria
quibus nutritus sum et cognoui, quoniam, si relinquerem
omnia et conuerterer ad opera religiosorum, forte in ipsis
permanere non possem, (et) relinquens prima opera que solebam
facere cum essent bona, et accideret mihi sicut cani, de
quo recitatur fabula talis:
Erat quidam canis qui, cum ambularet iuxta fluenta,
|
|