principiorum iuris, est quae in bonum inclinat. Secundo modo potest dici
principium quo aliquis vult bonum vel malum, illud quo quis eligit bonum vel
malum, sequendo hanc vel illam inclinationem; et sic est eadem voluntas.
Tertio modo potest dici ipse actus voluntatis, quo voluntas vult bonum et quo
vult malum in actu; et sic non est dubium alium esse actum voluntatis quo quis
vult bonum, et quo vult malum.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis potentia rationalis sit ad opposita,
non tamen ad utrumque oppositorum aequaliter ordinatur; sed ad unum naturaliter,
et ad alterum, secundum quod a perfectione propriae naturae deficit; et
ideo alia est voluntas quae naturaliter tendit in bonum, scilicet voluntas rationis,
et alia quae naturaliter tendit in malum hominis secundum quod est homo,
scilicet voluntas sensualitatis; et praecipue secundum quod est per fomitem
corrupta.
Ad secundum dicendum, quod voluntas ut deliberata, et ut natura, non differunt
secundum essentiam potentiae: quia naturale et deliberatorium non sunt differentiae
voluntatis secundum se, sed secundum quod sequitur iudicium rationis:
quia in ratione est aliquid naturaliter cognitum quasi principium indemonstrabile
in operabilibus, quod se habet per modum finis, quia in operabilibus finis
habet locum principii, ut in 6 Ethic. dicitur. Unde illud quod finis est hominis,
est naturaliter in ratione cognitum esse bonum et appetendum, et voluntas
consequens istam cognitionem dicitur voluntas ut natura. Aliquid vero est
cognitum in ratione per inquisitionem ita in operativis sicut in speculativis; et
utrobique, scilicet tam in speculativis quam in operativis, contingit inquirentem
rationem errare; unde voluntas quae talem cognitionem rationis sequitur, deliberata
dicitur, et in bonum et malum tendere potest, sed non ab eodem inclinante,
ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod liberum arbitrium nominat potentiam eligentem
bonum et malum, et non illud quod ad utrumque inclinat.
Ad quartum dicendum, quod quamvis eadem ratio possit esse veri et falsi, non
tamen ex eodem habet quod sit utriusque: sed ex virtute primorum principiorum,
quae sunt naturaliter cognita, habet ut veritatem cognoscat; ex phantasia
vero habet ut falsum iudicet. Similiter in electione voluntatis est rectitudo ex
naturali inclinatione, cum auxilio gratiae; sed est in ea peccatum ex corruptione
inferiorum virium, quae in peccatum inclinant.
Ad quintum dicendum, quod voluntas est secundum hoc determinata et in unum
naturaliter tendens, ita quod in alterum naturaliter non tendit; non tamen in
illud in quod naturaliter tendit, de necessitate, sed voluntarie tendit; unde et
potest illud non eligere. Similiter potest etiam non eligere illud peccatum in
quod sensualitas corrupta inclinat: quia inclinatio naturalis, ut dictum est, est
secundum exigentiam naturae inclinantis.
|
|