7 Persona cum numero semper sociatur in omnibus declinationibus.
8 Persona tamen finita in solis uerbis et pronominibus reperitur;
nam nomina et participia tercie sunt persone per se
(absque uocatiuo casu), ut "legit Cicero", nisi addatur pronomen,
ut "lego ego Cicero", uel uerbum substantie seu uocandi, ut "sum"
uel "dicor Christianus". 9 Verborum igitur tres sunt persone: prima
est que de se loquitur, uel sola uel cum aliis, ut "dico, dicimus";
secunda ad quam prima loquitur de ipsa, uel sola uel cum
aliis, ut "dicis, dicitis"; tercia est de qua loquitur prima, extra se
et secundam posita, ut "dicit, dicunt". 10 Et prima quidem et secunda
persona uerborum finite sunt, quia presentes demonstrantur,
tercia uero est infinita, itaque eget nomine et pronomine. 11
Et prima quidem secundam uel terciam sibi iungit, ut "ego et tu
facimus" et "ego et ille facimus"; secunda uero non potest sibi
iungere nisi terciam, ut "tu et ille facitis"; tercia uero solam
alteram terciam, ut "iste et ille faciunt". 12 Imperatiuus prima
persona deficit quia, cum prima semper sit imperans, ipsa sibi
naturaliter imperare non potest; unde et uocatiuum asciscit hic
|
|