: Formularium florentinum artis notariae

3


DE CONFESSIONE FACTA UXORI SUE A VIRO IN AUGMENTUM
DOTIS ALICUIUS REI.
In Dei nomine amen. Talis filius quondam talis fuit
confessus in veritate, et non spe future numerationis,
recepisse et aput se habere in augmentum dotis, et supra
dotem habitam et receptam tempore numptiarum, a
tali uxore sua, filia talis, et pro ea, libras tot; de quibus
vocavit se ab ea bene pagatum; quas obligando se et
suos heredes voluit et iussit heredibus suis ei reddi et
restitui; ac etiam ipse pro se et heredibus ei reddere et
restituere promìsit, si contingerit ipsam eidem viro suo
supervivere, predictam pecuniam; pro quibus obligavit
et pingnus fecit ei bona sua presentia et futura, et
constituit se pro ea precario possidere; et pro se et heredibus
promisit eidem hec omnia et singula observare
et solvere, et non contra datum vel factum habere, nec
in antea facere; alioquin: promisit ei dare, nomine pene,
duplum predicte pecunie et dampna et expensas resarcire;
et post hec ex pacto firma tenere, omni exceptioni
non numerate ac solute pecunie, et omni legum auxilio,
exceptioni doli mali, et conditioni sine causa vel ex
iniusta causa, et in factum, et fori privilegio, et omni
alii exceptioni speciali et generali ren(umptians).
DE RECONFESSIONE DOTIS FACTA A VIRO POST CONTRACTUM.
/*
Talis filius I., tempore numptiarum, scilicet quando
recepit M. in suam legiptimam uxorem, in veritate confessus
fuit recepisse et habuisse in dotem et nomine
dotis ab ipsa, et pro ipsa M. uxore sua, filia talis, libras
tot inter denarios et corredum et res alias extimatas,
et donationem ei vel alteri pro ea tunc, secundum constitutum
Florentinum, de bonis suis fecisse librarum
tot, et obligasse ei omnia sua bona presentia et futura;
quam dotem et donationem ei hodie confirmavit, et
predictam dotem confessus, et donationem fecit, et se
et suos heredes et bona sua omnia presentia et futura
iterum eidem obligavit, volens et iubens heredibus suis

Torna all'inizio