incepi quaerere te, ne desinam ieiunus de te. Famelicus accessi, ne recedam
impastus. Pauper veni ad divitem, miser ad misericordem; ne redeam
vacuus et contemptus. Et si " antequam comedam suspiro ", da vel post
suspiria quod comedam. Domine, incurvatus non possum nisi deorsum
aspicere, erige me ut possim sursum intendere. " Iniquitates meae supergressae
caput meum " obvolvunt me, " et sicut onus grave " gravant me.
Evolve me, exonera me, ne " urgeat puteus " earum " os suum super me ".
Liceat mihi suspicere lucem tuam, vel de longe, vel de profundo. Doce
me quaerere te, et ostende te quaerenti; quia nec quaerere te possum nisi
tu doceas, nec invenire nisi te ostendas. Quaeram te desiderando, desiderem
quaerendo. Inveniam amando, amem inveniendo.
Fateor, domine, et gratias ago, quia creasti in me hanc imaginem
tuam, ut tui memor te cogitem, te amem. Sed sic est abolita attritione
vitiorum, sic est offuscata fumo peccatorum, ut non possit facere ad quod
facta est, nisi tu renoves et reformes eam. Non tento, domine, penetrare
altitudinem tuam, quia nullatenus comparo illi intellectum meum; sed
desidero aliquatenus intelligere veritatem tuam, quam credit et amat cor
meum. Neque enim quaero intelligere ut credam, sed credo ut intelligam.
Nam et hoc credo: quia " nisi credidero, non intelligam ".
|
|