Iulianus de Spira: Vita Sancti Francisci

Pag 1025


Prologus.
In Nomine Domini.
Introitus in vitam sancti Francisci.
Ad hoc quorumdam, quos speciali meritorum praerogativa Dominus
privilegiare disposuit, priora quaedam in divinis eloquiis commemorantur
infirma sanctorum, quatenus inscrutabilem divini consilii
profunditatem mirantes pariter et laudantes, quo lapsi quidam excellentioribus
super plerosque iustorum meritis sublimantur, nec innocentes
quasi de sua confisi iustitia in imo vitiorum prostratos
despiciant, nec tamen de suis impii flagitiis desperantes pro venia
postulanda propinquare ad fontem misericordiae Dominum pertimescant.
Sic nimirum pia iustorum humilitas Domini iudicis iustitiam
metuit, ne ruinosus eos praesumptionis tumor extollat; sic tam firma
quam discreta lapsorum spes de pii patris benignitate praesumit,
ne horrenda ipsos vorago desperationis absorbeat; sic quoque stupenda
in omnibus et laudanda magnificentiae Domini gloria praedicatur,
quae et gratuito diligens sustentat iustos ne corruant, et
benigne commiserans erigit elisos ne pereant. Hinc Christum negasse
primum eiusdem vicarium; hinc et ipsum vas electionis Christi
legimus Ecclesiam persecutum; ob hoc etiam publicanus ille, qui
et apostolus et evangelista vocatur; sed et illa specialis Christi discipula
septem daemoniis obsessa narratur. Hinc gloriosi confessoris

Torna all'inizio