Dominus qui pluit Filius cum Spiritu sancto intelligendus est,
a Domino scilicet qui est Pater. Hucusque communiter de trinitate.
Nunc agendum est specialius de unaquaque persona.
Quod is quem nos Christicole vocamus Patrem sit verus Dominus
et verus Deus, communis est nobis et vobis fides et una utrorumque
confessio, quia qui dixit et facta sunt, mandavit et creata
sunt, ipse est utique cuius verbo celi firmati sunt et ipse cuius spiritu
omnis virtus eorum; sed questio est de Filio et Spiritu sancto
utrum sit in deitate Filius aut Spiritus sanctus; idem utrum sint
alie due persone preter personam Patris et an inveniatur de eis aliquid
scriptum in catholicis libris. Et quidem de Filio quod vere
sit Deus multa scripta sunt in vestris codicibus, que iccirco non potestis
capere, o Iudei, quia qui vere Deus esse et vere a Deo missus
esse ostenditur in Scripturis, non Filius manifeste, sed Deus et angelus
nominatur. Sed si is qui iccirco angelus dicitur, quia missus
est a Deo magna misteria nuntiare, vere Deus et Dominus esse
ostenditur, vere Deus et Dominus esse perhibetur, ea necessitate
cogimur dicere esse eum de paterna natura, qua duos aut tres deos
dicere ipsius Moysi, qui hoc dicit, auctoritate prohibemur. Neque
enim alius dicit hoc, alius illud, sed ipse Moyses qui docet angelum
Dei esse verum Deum, ipse dicit in Scripturis: "Audi, Israel,
Deus tuus unus est", quatinus et illud intelligatur quod superius
dictum est: vidisse scilicet Abraum tres viros, sed ipsos simul tres
quasi unum hominem, immo non ut hominem sed sicut vere Dominum
adorasse. Sed ad rem veniamus.
|
1
5
10
15
20
25
|