Henricus Abrincensis: Legenda Sancti Francisci Versificata

[Liber XI - Explicat undecimus res quomodo duxerit omnes Hortandas laudare Deum fratresque vocarit; Qualis homo fuerit; natalia quomodo Christi Festa celebrarit propriis recitata figuris.


Optima virtutum pietas infusa sereno
Sic animo, miseris fert adiutoria rebus,
Nil fieri crudele sinens, sed quaslibet arcens
Saevitias damnumque timens conscire cruoris.
Nec minus est simplex quam clemens, sed quasi quoddam
Electrum redolet, quod conficit una duorum
Mixtio: simplicitas clemens, clementia simplex.
His alis sublime volans excelsior astris,
Inferior sese, socialiter omne creatum
Tractat et ad veram docet aspirare salutem,
Et socio subiecta sibi dignatus honore,
Sicut Ananias, Azarias, Misael, unamquamque
creaturam fraterno nomine censens,
Dulciter affando studet ad praeconia summi
Invitare Boni, caelos et sidera, solem
Et lunam, tenebras et lucem
, tempus et annos,
Imbriferas nubes et versicoloribus Irim
Distinctam radiis, tonitrus et fulgura, nubes
Et pluvias, ventos et brumas, frigus et aestum,
Aera qui mundi complectitur undique centrum,
Usque spheram sese protendens, omnia mutans
Humiditate sui, mutatus ab omnibus idem,
Et genus aligerum, speciesque volatilis omnes,
Tellurem mare circuiens, quod luna latenter
Incitat, et causans centri natura Charybdim,
Squamiferos pisces, conchisque natabile vulgus,
Ponderibusque suis libratas undique terras,
Quas aeque distando ligat reverentia caeli,
Montes et valles, campos et prata, metalla
Et lapides, et quas numerus non prendit arenas,
Fontes et fluvios, flores et gramina, silvas
Et segetes, hortos et vites, nobiliusque
Omnibus his aliud genus, innumerasque sub illo
Reptilium species, aliudque valentius istis
Quadrupedes, partim domitos partimque feroces,
Et genus humanum cui caetera quaeque ministrant,
Ordinibusque novem distinctum nobile caeli
Agmen, et effectus naturae provocat omnes,
Laudibus ut primam studeant attollere Causam.
Nec solum venerans naturae facta, sed artis
Ficta, decus nimium scriptis ubicumque repertis
Exhibet, et tollens abiecta reponit honeste.
Et si scribatur quandoque superflua casu
Littera, simplicitas ipsius tam reveretur
Scripturas, ut eam deleri non patiatur.
Supradicta tibi Franciscum carmina pingunt;
Neve tuus dubia teneatur imagine sensus,
Quam potius recolas, hanc corporis accipe formam.
Staturae mediocris homo, vicinior autem
Exiguo Franciscus erat, sed corde gigantem
Effigians; cuius nigri mollesque capilli,
Erectum sphericumque caput, subvecta brevisque
Auris, defossa sinuosaque tempora, levis
Parvaque frons, humiles rectique superciliorum
Arcus, subnigrae circumspectaeque pupillae,
Pacatae blandaeque faces, iucunda placensque
Effigies, simplex directaque linea nasi,
Exhaustae tenuesque genae, macra pressaque labra,
Coniuncti niveique sedent ex ordine dentes,
Raris barba pilis nigra, laxis guttura fibris
Marcida, subvectis humeri cervicibus alti,
Brachia parva, manus tenues, subtilia crura,
Exiguique pedes, digiti manuumque pedumque
Proceri, carnemque domans asperrima vestis.
Corpore perpenso, si vis perpendere mores:
Mente fuit supplex et simplex, carne pudicus
Et caelebs, utroque nitens et purus, in astris
Dives et excelsus, in terris pauper et imus.
Discumbendo sitit et ieiunat, recubando
Obsecrat et vigilat, bellando sudat et alget;
Affectu dulcis et rectus, corde benignus
Et pius, auxiliis intendens et studiosus,
Sensu perspicuus et mobilis, ore disertus
Et celer, ingenio fervens et acutus, ad omnes
Clemens et lenis, ad se crudelis et asper.
Ad dicenda sagax et solers, ad facienda
Providus et sapiens, ad discutienda morosus
Et gravis, ad veniam velox et promptus, ad iram
Frigidus et torpens, ad singula cautus et aptus.
Forte supervacuum credas depingere sancti
Effigiem moresque viri; sed oportuit ambo
Describi, nam causa subest et idoneus usus.
Talis enim completa brevi descriptio versu
Qualem Franciscum recolam vel imaginer in se
Continet expressum mentique relinquit ideas
Partim consimiles, etsi non prorsus easdem.
Monstris iam dudum domitis mundoque subacto,
Ardua Francisci virtus iam militat astris,
Nil mortale petens. Semper mysteria Christi
Quid meditetur habent: hanc incarnatio Verbi,
Hanc hominis stimulans assumpti passio numquam
Immemorem sinit esse sui, cordisque medullas
Concremat et caeli facit exardescere voto.
Haec etiam propriis repraesentare figuris
Deliciasque suas aliis impendere gaudet.
Porro semel celebrare volens natalia Christi,
Effingi praesaepe iubet; sua pabula foenum
Bos asinusque trahunt, et adest quodcumque decenter
Virginei recitare potest mysteria partus.
Ad sacra conveniens populus solemnia, replet
Ecclesiam, dat cera faces, thus spirat odorem.
Post matutinas missae celebrantur ad illud
Festum spectantes, Evangeliumque canoro
Franciscus dulcore legit, tandemque sedenti
Sermonem populo facit, indurataque corda
Mollit et ex duris producit flumina saxis:
Mixtaque laetitiae resilit compunctio, plausus
Desiccat lacrimas, humectat lacrima plausum,
Totaque nox instansque dies in cantica festi
Exit et in laudes Pueri de Virgine nati.
Acceptans celebrata sibi mysteria Christus
Praemia restituit, foenique superstitis esu
Bruta relaxantur quocumque tumentia morbo.
Eiusdem tactu praegnantes et diuturna
Mole laborantes facili solvuntur hiatu,
Obtusaeque patent pueris nascentibus alvi.
Praesaepisque locus nunc est in honore beati
Cellula Francisci populo gaudente dicata.

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45




50




55




60




65




70




75




80




85




90




95




100




105




110




115


Torna all'inizio