me, cum habitaverint in terram suam confidenter, neminem formidantes:
et reduxero eos de populis, et congregavero de terris inimicorum
suorum, et sanctiflcatus fuero in eis, in oculis gentium plurimarum.
Et scient qula ego dominus deus eorum, eo quod transtulerim
eos in nationes; et congregavero eos super terram suam, et
non dereliquetur quemquam ex eis ibi. Et non abscondam ultra
faciem meam ab eis, eo quod effunderim spiritum meum super
omnem domum Israel, ait Dominus». Quod autem hec effusio Spiritus
in die novissimo futura sit, in sua Iohannis Apocalipsi dilucidat,
qui mox ubi iuditium Gog et exercitus eius describit, de extremo
iuditio tractare incipit et resurrectione mortuorum, quando et
impii rapientur in supplicium eternum et iusti ibunt in vitam eternam.
Tempus ergo istud pacis, quod designat tempus pascale a pasca
usque ad pentecostem, ipsum est quod describit Iohannes finitis preliis
bestie et draconis, in fine, videlicet, status secundi, ita dicens:
«vidi angelum descendentem de celo, habentem clavem abyssi, et
catenam magnam in manu sua. Et aprehendit draconem, serpentem
antiquum, qui est diabolus, et sathanas, et ligavit eum per annos
mille: et missit eum in abyssum, et clausit, et signavit super illum,
ut non seducat amplius gentes, donec consumentur mille anni: et
post hoc oportet solvi modico tempore». Ecce quam aperte locutus
est de tempore pacis, etsi obscurum videatur quod ait per mille annos.
Verumtamen quanticumque sint anni isti, pro mille reputandi
sunt propter fructus copiam et ubertatem, quam daturi sunt,
et pro eo quod electorum numerus ad summam perfectionem perveniet.
Inde est quod scriptura divina, cum loquitur de aliquo viro
sancto, plenum illum dierum obisse testatur, tamquam si soli ipsi,
et non etiam viri impii, in hac vita sepe senescant. Videtur autem
|
|