: Annales Veronenses antiqui

65


76.
.MCCXXXVII. Imperatores.
[A] Hoc, die veneris quarto exeunte novembris, prelium fuit
inter imperatorem Federicum et Mediolanenses apud Curtem Novam,
in quo Mediolanenses fuerunt teriti et sconfiti, et ex ipsis
plus duobus milibus interfecti et totidem capti fuerunt. carrocium
etiam et potestas Mediolani, qui erat filius ducis Venetiarum, captus
et conductus Cremone fuit.
77.
.MCCXXXIX. Pontifices.
[A] Hoc tempore, die tercio intrante iunio, fuit sol in eclipsi,
hora medii diei, et ita obscuratus fuit quod pene cognoscebantur
homines in facie.
His temporibus, .XII. exeunte madio, Albericus de Romano, cum.
illis de Camino et aliis suis coequacibus, armata manu cepit civitatem
Tarvisii et sic Tarvisini fuerunt rebelles domino imperatori,
et Iacobus de Morra, tunc pro imperatore potestas, expulsus
est, domino imperatore existente apud Vicenciam.
Hoc tempore, mense iunio imperator cum exercitu suo in territorio,
Bononiensi convenit et civitatem obsedit.

Torna all'inizio