quae sunt per manus vestras, et quas eorundem
fidelium nostrorum Subsidio ad id videritis
opportunas de munificentiae nostrae gratia
per vos praecipimus aliquid largiendum.
Cautelam tamen debitam super iis adhibere vos
volumus, ut vos ad eos, quos super hoc
statueritis [diligentem habeatis respectum,
ne] odio, vel pretio, vel amore, aut extrinsecus
aliis forte flectentibus in hoc magis
collaterales, aut minus exhibeant, vel in
ascribendo minori pondere seu majori, et
importabili debito, actiones minus
rationabiliter possunt quaeri, scituri, quod si
clamor justus aliquis ad audientiam nostram
propterea deferatur, id siquidem in caput vestrum
nostra jubet Serenitas retorquendum.
Cum iis vero, quos super hoc
vasellis ipsis duxeritis statuendos, ordinare curetis
ut, si aliquos de infidelibus ipsis capi
cum vasellis eisdem [fortuna favente] contigerit,
ad opus Curiae nostrae debeant conservare,
ordinaturi nihilominus, ut vasella
quae propter hoc sic armata fuerint, ut
mandamus, nullam moram aut residentiam
in portubus faciant: sed ad securitatem
nostrorum fidelium, et rebellium piratarum
offensam, frequenter continueque discurrant.
|
|