Salimbene de Adam: Cronica

Pag 877


Si quid boni faciebam,
te contrariam habebam,
et cum tibi occurrebam,
nullum bonum faciebam.
Si volebam ieiunare,
me dicebas egrotare
et monebas manducare,
nisi vellem peiorare.
Si quid dabam indigenti,
resistebas mee menti
dicens: «Noli tua dare,
ne cogaris mendicare».
Si laudabam paupertatem,
hanc dicebas falsitatem:
«Melius est congregare,
ut egenis possis dare».
Si volebam culpas flere,
quas suaseras audere,
tu dicebas quod per fletus
fierem stultus et cecus.
Si studebam revocare
quos videbam oberrare,
non cessabas musitare:
«Sufficit temet salvare».
Si peccantem arguebam,
te dicentem audiebam:
«Hos ad odium accendis
contra te, quos reprehendis».
Si studebam obedire,
sic temptabas contraire:
«Quibus debes maior esse
subici non est necesse».

Torna all'inizio