sequi vestigia: a semitis vestrorum laudabilium
patrum improvide deviantes, non
minus in vestrum quam culminis nostri praejudicium,
proditores nostros favorabiliter receptando,
honorabiliter confovetis: qui ad ipsorum
interitum deberetis totis viribus, summo
studio anhelare: velut hi, qui ab eorum infantia
de limo terrae assumpti, paterna dilectione
nutriti, [insigniti famosis honoribus
ac libertatis nostrae dextera, multis in Imperio
et] regno ditati muneribus, praefulgebant,
percussi zelo principis tenebrarum,
quod oculorum stupesecit visum, et auris
auditum, quod multos multipliciter scandalizat,
paratis latenter ipsorum in sanguine
gladiis, dum nobiscum simul refecti cibo unanimiter
conversarentur in aula, facinoroso
nequitiae praeconcepto absynthio, dolose simul
et dolorose procuraverant mortem nostram.
Animadvertite igitur Romani populi, et videte,
utrum pro collatis beneficiis per nos
vobis, quibus semper nostrae liberalitatis magnificentia
vos dotavit, a vobis tanquam
a sacri Imperii nostri capite, tam ingratum
imperiali excellentiae debeatur meritum?
Ut hujusmodi gubernetis nequissimos proditores,
qui non sine multiplici Christianitatis
clade, nostrum sanguinem, utpote Romani
Caesaris, Catholicae fidei defensoris, sic unanimiter
|
|