melius procuratur utilitas, quam per eum quem morum beat integritas et
fulgor scientie litteralis illustrat. Cum igitur … hiis donis gratie celestis
exhuberet, vobis quem evexit Altissimus ad solium monarchie, cui honor
curvati capitis a regibus et mundi princibus exhibetur, in cuius mense circuitu
virtuosi viri persistunt, dignum fore dinoscitur, ut, velut novelle
vireant olivarum, ipsum mea duxit humilitas presentandum, pro certo
tenens quod, cum mores discusseritis et actus ipsius, meam in hac parte
laudabitis clientelam. In affectu coram vobis intime devotionis accumbens,
vestris eumdem pedibus humiliter recomendo.
… camerario domini pape … Rector Beneventanus, per Leonardum
de Benevento.
In tempore quo Beneventana civitas, a faucibus erepta tyrampnicis, ad
possessionem rediit Ecclesie generalis, pauper quidam … nomine dictus
… prediorum fiscalium in civitate ipsa gestor fuit, ut audio, ac ipsorum
fructuum fidelis exactor, et ipsi laboranti non extitit de tam diutini laboris
angustiis per Romanam ecclesiam in asse provisum. Eapropter ipsi
compatiens in labore quo premitur, et gaudens in servitio perutili quo
potitur, supplex expostulo, ut sudores ipsius in aliquo beneficio ecclesiastico
vestra si placet benignitas compenset in filio presentium portitore,
qui, ut asserit, inane canonici nomen gerit: ut exinde vobis retribuatur a
Domino, et servitor idem, in servitio quo senuit immorasse congaudens,
residuos dies suos consumare non dubitet in eodem in quo ipsum adhuc
invenio satis aptum.
|
|