Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, II

Pag 262


Sancte Dei genitricis Marie in Loco Sano; (monasterium quoque
domini et salvatoris nostri Iesu Christi, quod positum est in Alife
nec non et monasterium Sancti Georgii, quod positum est in Salerno;
seu et monasterium Sancte Marie in territorio Marsicano
quod situm est in loco Apinianici; cellam eciam Sancti Sossii in Liburio,
in loco qui dicitur Pantano cum integro vualdo ibidem pertinente,
una cum castris, cappellis, titulis, casis, terris, vineis, campis
pratis, pascuis, silvis, piscariis, molendinis, aquis, aquarumque decursibus,
servis, ancillis ad prelibatum monasterium pertinentibus, vel
respicientibus in integrum Christi videlicet martiris Vincencii, quod
positum est in finibus Capuanis et Beneventanis. Statuimus insuper
ac nostra preceptali auctoritate decrevimus ut, si aliqua intencio
orta fuerit de rebus et familiis eiusdem cenobii, liceat advocatum
ipsius per inquisicionem circamanencium liberorum hominum,
sicut lex habet hoc definire; et cum definitum fuerit, tunc demum
ipsas res et familias pars predicti) monasterii (nostra preceptali auctoritate
habeat et possideat iure quieto, recepimus preterea pretextatum
monasterium cum omnibus prenominatis monasteriis, ac
cellis, rebus quoque ac familiis ibidem aspicientibus una cum fratribus,
ac monachis ibidem Deo famulantibus sub nostre tuicionis
munburdio. Statuentes, ut abbates et prepositi eiusdem loci, iusta
priscam consuetudinem, ad communem utilitatem fratrum sua
disponant, absque alicuius contradiccione. Precipientes itaque iubemus,
ut nullus dux, marchio, comes, vicecomes, gastaldeus, seu
quelibet imperio sub nostro degens magna parvaque persona res

Torna all'inizio