aquae et crucis. Cessante signo fiat oratio Terciae. Qua expleta, pulsato
alio signo canatur Tercia. Sacerdos interim, qui per officinas iuit,
reuertens ante introitum monasterii dicat orationem solitam, dehinc
intrans ante unum de altaribus Via sanctorum .
Dicta Tercia, distributis cappis, dispositis in choro a cantore qui ea,
quae portanda sunt, portare debent, exeant omnes hoc ordine processuri.
Primum conuersus ferens situlam cum aqua benedicta, dehinc duo
portantes duas cruces, post quos duo cum duobus candelabris accensis
desuper cereis, alii duo ferentes duo thuribula igne et thure plena. Hos
sequantur duo subdiaconi tunicis induti portantes duos euangelii textus,
post quos infantes cum magistris suis, extremi abbas et priores praecedentibus
aliis binis et binis, sicut est ordo eorum. Cum processio de choro
incipit exire, pulsentur duo maiora signa non cessatura, usque dum
processio in chorum sit reuersa cessentque alia signa. Procedentes per
maiores ianuas monasterium introeant et ante crucifixum stationem
facient. Qua facta, expleto cantu quem inceperant incipiat abbas uel
cantor, quod ad ipsum diem pertineat et sic sonantibus omnibus signis
chorum introeant eisque cessantibus missam incipiant.
Ante missae introitum sternatur unum aut duo tapetia per transuersum
chori, ubi stare debeat cantor et caeteri, quos ad se uocauerit ad regendum
chorum. Omnes cerei, qui in coronis sunt, et caetera luminaria, quae in
choro et presbyterio et ante crucifixum sunt, accendantur. Cantor
prouideat quot et qui, quae singulariter cantanda sunt, cantent. Ad
sequentiam duo maiora signa pulsentur. Communio si opus fuerit
repetatur cum uersu et Gloria patri . Expleta missa pulsentur omnia signa;
unusquisque uestimentum suum et cappam utraque bene plicata deferat
secretario ad arcam.
Festiuae mappae super tabulas refectorii sint extensae ita ut ante pendeant.
Sint et cotidianae, lotae tamen, super quas manducent fratres. Manutergia
etiam candida et honesta super tersoria quotidiana sint extensa; quae
manutergia post capitulum a camerariis sunt extendenda. Nullus tamen
fratrum debet ibi manus tergere nisi solummodo ad refectionem primam
et sero ad cenam.
|
|