Ab inicio mendaces certant cum veracibus;
Semper fraus in scrobem cadit cum suis sequacibus.
Non est ergo formidanda pugna cum fugacibus.
Ante legem et sub lege in lite primaria
Contriverunt patres nostri tela adversaria
Hostium collo suspensa mola asinaria.
Tres in medium ducamus ex priorum numero:
David regem et Sampsonem cum extento humero,
Danihelem, qui elegit depasci cucumero.
David emulos turpavit abscidens preputia,
Sampson vulpibus est ultus Dalilę convicia,
Danihel destruxit Belum arte cinericia.
Haec sunt enim sacramenta, hec sunt verba mistica,
Non sunt fucis obumbrata, sed neque sophystica.
Si quis ea perscrutetur, inveniet pistica.
Et in novo testamento nostri primicerii
Dolos Symonis vincentes ad decus imperii
Ostenderunt nobis viam summi desiderii.
Post hos plures extiterunt adhlete mirabiles,
Qui in arce preliandi fuerunt laudabiles
Contra sectas multiformes atque condempnabiles.
|
|