generum nominibus esset, quod congruum et sonorius  
habe<ba>tur, retinuimus, et quod superfluum erat, abiecimus, et ideo 
non unum sub diversis generibus inclusimus, sed alterius generis in 
singularitate, alterius autem in pluralitate iudicavimus. 
Sciendum praeterea, quoniam multa genera a natura, multa sunt 
ab auctoritate. Illa autem quae a natura sunt, communi sensu quandoque 
discernimus, ut vir, mulier. In his quippe nec Virgilio nec Cicerone 
nec aliquo doctore nobis opus est, sed solam naturalem sequimur 
rationem: scimus enim quod hic vir et haec mulier dicere debemus. 
In illis quidem quae ab auctoritate sunt, non tantummodo naturalem 
rationem, sed etiam actoritatem sequi convenit. Verbi gratia. 
De generibus 
In a. Omnia nomina desinentia in a in nominativo singulari sunt 
feminini generis, ut Musa, praeter propria nomina virorum et fluviorum, 
quae sunt masculini generis, ut Catelina et † Venopia †, praeter 
nomina officiorum utriusque generis [sexus] naturae pertinentium et 
exceptis a nomine et verbo compositis, quae sunt communia, ut scriba 
collega, praeter Greca quae sunt neutri, ut suphisma, cum nominibus 
litterarum, ut a. Pluralia quoque neutri sunt generis, ut arma, e 
quibus excipiuntur numeralia, quae sunt omnis generis, ut triginta. 
In e. Omnia nomina desinentia in e in nominativo casu singulari 
sunt neutri generis, ut monile, praeter accentata in fine quae sunt feminini, 
ut Agathé. 
In i. Omnia nomina desinentia in i in nominativo singulari sunt
  |  
  |