Quid est praeterea, quod Agrigentinum Siciliae sal cogit, cum admotum
igni fuerit, fluere, cum vero in aquam mittitur, velut in ignibus crepitare?
Quid est, quod apud Garamantas efficit quendam fontem tam
frigidum diebus, ut non bibatur, tam fervidum noctibus, ut non tangatur?
Quis in Epyro alium fontem ita mirabilem praebuit, ut cum sit
contrectantibus frigidus, in eo tamen faces, ut in caeteris extinguntur
accensae, sed non ut in caeteris accenduntur extinctae? Quis in Aegypto
huiusmodi ficum esse constituit, cuius lignum, cum in fluenta proicitur,
non ad lignorum consuetudinem protinus enatet, sed in profunda mergatur?
Quodque est mirabilius, postquam in imo aliquandiu manserit, inde
ad aquae superficiem rursus emergit, quando scilicet madefactum humoris
debuit pondere praegravari? Quid est, quod in arvis Sodomae poma
gignuntur, quae ad maturitatis quidem speciem usque perveniunt, sed
morsu pressuve temptata in fumum atque favillam corio fatiscente
vanescunt? Quid etiam quod in Cappadociae finibus equae ex vento
concipiunt, idemque foetus nonnisi usque triennium vivunt? Unde Thilon
Indiae insula huiusmodi vires habet, ut omnes in ea rami arborum
nunquam nudentur tegmine foliorum? Unde et terra illa in occiduis
|
|