Gregorius de Catino: Chronicon Farfense

Pag 43


ab eodem Landuino abbate perdonavit illi ab ipsa hora in antea
placitum et districtum de cunctis suis hominibus quos tunc tenebat
ad suam manum vel deinceps acquirere poterit in curte sui
monasterii de Meiana vel eius pertinentiis. et perdonavit illis
fodrum de castello Bucciniano et eius villa quod comites colligere
solent, excepto pro imperatore, pro quo dent ipsi sicut et
homines nostri. et perdonavit pręcum ut per consuetudinem illum
non quęrat. et promisit illos adiuvare et defendere contra omnes
homines, sicut proprios huius monasterii homilles, omni tempore
quotiens oportuerit. hęc omnia promisit domnus Hugo abbas
pro se suisque successoribus perpetualiter permanenda, tali tenore,
ut prędictus abbas Landuinus et eius successores omnes
homines suos de iamdicta curte Meiana omni tempore faciant in
castello Bucciniano castellare, et perficiant ibi omnia sicut alii
castellani de guaita, et laborent ad ipsum castellum. et de culpis
his legem faciant, idest de homicidio, de homine vulnerato, de
furto, incendio, et traditione eiusdem castelli, de adulterio maritatę
et ancillę Dei, si infra ipsum castellum commiserint. et ad
legem semper sit abbas Domini Salvatoris aut eius nuntius. et
de compositione culpę perdonet abbas noster ad abbatem Domini
Salvatoris medietatem. qui omni tempore faciat suos homines
Domini Salvatoris ad fiduciam stare abbatum huius monasterii
Sanctę Marię. quod si abbas huius monasterii aliquid horum
fregerit, et non emendaverit, componat abbati Domini Salvatoris
auri libras duas. et si abbates Domini Salvatoris non adimpleverint
ut superius legitur, hęc obligatio fiat inanis et vacua si non
emendaverint, et abbates huius monasterii recipiant quicquid superius
eis perdonaverunt. item, Benedictus pręsbyter filius
Iohannis militis et Anna iugalis dederunt in hoc monasterio et
in Sancto Theodoro intra civitatem Hortanam ęcclesiam Sancti
Petri apostoli positam in fundo Riolo, quam ipse ędificavit et
fecit, cum tota eius pertinentia, et unum petium casę in regione
prima, et criptam sub ea iuris privatorum, et omne in eum conquisitum

Torna all'inizio