Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 463


et inflati corde et inerudite regnant. Sed si regale regimen
per haereditatem vadat. filii ex hoc non inflantur
nec efficiuntur elati. quia non reputant magnum, si illud
habeant quod patres possiderant: quare ex parte filiorum
debentium succedere in haereditatem paternam, expedit
regno ne inerudite regatur, et ne regale regimen convertatur
in tyrannidem, ut regia dignitas per haereditatem
tranferatur ad posteros. Tertia via sumitur ex parte populi
qui debet per tale regimen gubernari. nam consuetudo
est quasi altera natura: propter quod regimina ex consuetudine
efficiuntur quasi naturalia. Populus ergo si per
diuturnam consuetudinem obedivit patribus, filiis, et filiorum
filiis, quasi naturaliter inclinantur ut voluntarie
obediant: quare cum omne voluntarium sit minus onerosum
et difficile, ut libentius et facilius obediat populus
mandatis regis, expedit regiae dignitati per haereditatem
succedere. Determinare igitur domum et prosapiam, ex
qua assumendus est rex, sedat litigia, tollit tyrannidem, efficit
quasi dominium naturale. Litigia enim sedat, quia
multotiens inter eligentes dissensiones oriuntur propter
electionem principis: propter quod turbatur pax regni.
Tyrannidem tollit, quia dominantes per electionem (ut
patet per habita) non sic diligunt bonum regni sicut haereditarie
principantes: et quia hoc est esse tyrannum, non
intendere bonum regni, tales facilius tyrannizant. Facit
etiam hoc dominium naturale, quia populus quasi naturaliter
inclinatur ut obediat iussionibus talis regis. Ex
hoc autem patere potest, quod non solum expedit regno
determinare prosapiam, ex qua praeficiendus est dominus,
sed etiam oportet determinare personam. Nam sicut
oriuntur dissensiones et lites, si ignoretur ex qua prosapia
assumendus sit rex: sic etiam litigia oriuntur, si non determinetur
quae persona in illa prosapia debeat principari.
talem autem determinare personam, difficultatem non
habet. nam si dignitas regia per haereditatem transferatur

Torna all'inizio