Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

242


erat Chochia; et ista provincia comprehendebat totum Pedemontem
et civitatem Ianuensem cum tota Riparia sua. omnes istas
quinque provincias Longobardi ceperunt, habitatoribus interfectis,
preter terras maritimas scilicet Ianuam et Ripariam suam.
quia illuc accedere ausi non fuerunt propter quod multi christiani
fugientes a facie Longobardorum, qui tunc erant pagani, Ianuam
veniebant ut ibidem salvarentur. de ipsis autem Lonbardis hoc
sciendum est quod prius in insula Scandinaria, que est in partibus
Datie, a principio morabantur. et quoniam terra illa eos
capere non poterat, ideo in Panoniam veherunt. deinde ad Ytaliam
accesserunt et fere totam Ytaliam, preter terras maritimas,
ceperunt. dicebantur autem prius Vinuli, sed postmodum Longobardi
a longis barbis sunt appellati, ex eo quod longas barbas
defferebant. modo autem, ablata una silaba de medio,
Lombardi vocantur. venerunt autem in Ytaliam circa annos
Domini .D.LX. sub rege Albuino. erant omnes Ytalici christiani
et ipsi Longobardi erant pagani, et ideo omnes Christianos
occiderunt, preter illos, qui in terris maritimis morabantur. steterunt

Torna all'inizio