etiam ipsi, cum aliqua maritata invenitur adultera, nec proiciunt
uxores suas nec accusant matres suas. Cum autem de aliquibus
qui sanctum nomen profitentur aliquid criminis vel falsi sonuerit
vel veri patuerit, instant, sattagunt, ambiunt, ut de omnibus
hoc credatur. Hos ergo de nostris doloribus suavitatem sue male
lingue captantes, facile est ut illos canibus comparemus (si forte
in malo intelligendi sunt), qui lingebant vulnera pauperis illius
qui ante ianuam divitis iacebat». Idem: «Orate quidem pro me,
ne forte aliis predicans ipse reprobus inveniar. Verumtamen, cum
gloriamini, non in me, sed in Domino gloriemini. Quantumlibet
enim vigilet disciplina domus mee, homo sum et inter homines vivo,
nec michi arrogare audeo ut domus mea melior sit quam archa
Noe, ubi tamen inter octo homines reprobus unus inventus est,
aut melior sit quam domus Abrahe, ubi dictum est: Eice ancillam
et filium eius, aut melior sit quam domus Ysaac, cuius de
duobus geminis dictum est: Iacob dilexi, Esau autem odio habui».
Et infra: «Simpliciter fateor caritati vestre: quomodo difficile
sum expertus meliores quam qui in monasteriis profecerunt, ita
non sum expertus peiores quam qui in monasteriis ceciderunt.
Quapropter, etsi contristamur de aliquibus purgamentis, consolamur
tamen etiam de pluribus ornamentis. Nolite etiam, propter
amurcam qua oculi vestri offenduntur, torcularia detestari, unde
apothece dominice fructu olei luminosioris implentur».
De Isaac, qui habuit gratiam ad cognoscendum futura, et tamen propter aliquam
levitatem contemptibilis videbatur.
Nunc de Ysaac est dicendum, qui de Syrie partibus ad Ytaliam
veniens habitavit iuxta Spolitinam urbem. Hic habuit gratiam
a cibis abstinendi sive gratiam ieiunandi, orandi, temporalia
contemnendi et futura predicendi, ita ut de eo posset dici
illud Sap. VIII: Scit preterita et de futuris extimat. Hic itaque
cum tot virtutibus esset preditus, id est excellens et summus et
adornatus, unam levitatem habebat, per quam ab ignotis levis
persona poterat iudicari. Nam vultus eius faciliter ad letitiam solvebatur,
|
|