venire cum predictis encenijs vnus post alium, a primo vsque
ad vltimum. Cumque vidisset rex margaritas et lapides preciosos
et iocalia auri, magnificata est eius leticia; et cogitauit
in corde suo dicens: Peccaui nimis pandens mea secreta viris
litteratis malignis. Et ait: Vere non conspexi mea facta
annuncians eis somnium meum, et nisi miseratio domini que
protegit me et consilium Helebat regine, vtique a mundo
perijssemus, et ideo decet vnumquemque querere consilium
a suis sociis et amicis et credere in ipsis, quia consilium
quod prestitit mihi Helebat ortum est ad bonum et sustinuit
mihi Deus regnum meum per consilium sociorum meorum
et amicorum, et ibi [re]uelata est mihi per hoc iusticia Kynaron
sancti et suorum verborum veritas.
Post hoc vero rex, vocans suum filium et Beled suum
principem et notarium, (et) ait ad eos: Non decet nos in
nostris vestiarijs hec incenia introducere, sed volo inter vos
ea diuidere qui personas vestras pro me morti exposuissetis
et Helebat que mihi bonum prestitit consilium per quod
meum perstitit imperium, et que meum luctum conuertit in
gaudium. Et respondens Beled ait ad regem: Non est mirandum
quia exposuimus nos ad mortem pro domino rege. Quis
enim seruus non tradat se morti pro domino suo? Quicunque
pro domino suo non consentit mori ac pro amicis et sociis,
non est vir discretionis, et propter hoc ne ammiretur dominus
rex quod habeat seruos se exponentes loco domini sui. Nos
enim non debemus de his enceniis aliquid recipere, sed filius
tuus cui soli dabis. Animose dixit rex ad eum: Iam dedit
nobis Deus bona gaudia, propter hoc sublata verecundia
accipe partem tuam et gaude de ea. Et ait Beled ad eum: Sit
illud quod regi placet. Verumtamen si regi videatur, accipiat
sibi primo quod regi placet. Accepitque rex elephantem
sibi et de[dit] filio suo vnum equorum, alterum vero dedit
|
|