Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 32


captis et interfectis eos omnes devicit; ac ipsos infra civitatem
fugientes ita persecutus est, quod una cum ipsis in ipsa civitate
cum exercitu suo intravit totamque ipsam civitatem cum
ipsis hominibus cepit. Ac imperatoris exercitus primum eam
spolians, postea totam combussit; cives vero ipsius civitatis,
qui capti fuerant, in tentoriis ligatos deduxit. Sed imperator
ipse pius ac misericors existens postea fedus cum ipsis iniit;
et multa pecunia ab eis sibi prestita captos abire civitatemque
intrare permisit.
Imperator namque inde discedens ac iter suum pacifice
faciens, cum Veronam appropinquasset indeque humiliter
pertransire voluisset, Veronenses quidem, qui iam ipsorum
mala fortuna cum Mediolanensibus convenerant ac pecuniam
ab ipsis, ut imperatori obstarent, acceperant, extra civitatem
armati exeuntes, in via, per quam exercitus imperatoris
transire debebat, imperatori se obviam posuerunt ac ipsi
viam, ut inde non progrederetur, vetare voluerunt. Imperator
itaque et omnis eius exercitus valde ira commoti arma robuste
ceperunt; ac super Veronenses acriter irruentes fortiter cum
eis pugnaverunt. Veronenses equidem imperatoris viribus
resistere non valentes, tandem terga verterunt. Imperator

1



5




10




15




20
Torna all'inizio