IV
Incipit quarta distinctio
Conditio est regulatus processus, fundatus super proprietates
rerum per se apparentium, naturas rerum significans et earum
definitiones. In praesenti distinctione multiplicantur conditiones,
aliis principiis huius Artis mutue mixtis in aliis, secundum illam
mixtionem, quae in quarta huius Artis figura patet. Sumimus
enim ipsa principia huius Artis ternatim, procedendo de quolibet
ternario principiorum, unam elicientes conditionem, ueluti de
bonitate, magnitudine, aeternitate unam et de bonitate, magnitudine,
potestate aliam, et sic deinceps; deinde de bonitate, aeternitate,
potestate aliam, et sic de gradu in gradum, artificialiter et
ordinate, procedimus per singula principia ternantes et elicimus
inde summatim in uniuerso octingentas triginta tres conditiones,
uelut in processu distinctionis apparet.
Quaelibet harum conditionum est uniuersale, in quo multa
possunt inueniri particularia, sic de illis aut affirmatiue aut negatiue
concludendo, quod ab uniuersali suo non discrepent, per se
patente et in suis principiis fortificato, de quibus ipsum constat,
quae sunt istius Artis. Ex definitionibus enim eorum, secundum
suas explanationes in secunda distinctione huius Artis, singulae
conditiones per se stant et apparent; quare, si particulare ipsis
conditionibus affirmatiue uel negatiue contradicit, eius quidem
oppositum contradictorium in conclusione necessarium est. Et
haec est regula generalis per totam practicam huius Artis.
Cuilibet conditioni sex substant definitiones, tres sub ratione
scientiae et tres sub ratione amantiae, sicut patet in prima conditione
rubricae `bonitatis magnitudinis', cui substant definitio
bonitatis et definitio magnitudinis et definitio aeternitatis sub ratione
scientiae; sub ratione uero amantiae substant eidem definitio
boni amoris et definitio magni amoris atque definitio aeterni
amoris. Et sicut substant istae definitiones huic conditioni, sic
considerandae sunt; tali namque consideratione potest fortificari
conditio et ad eam applicari illa particularia, quae substant eidem
affirmatiue uel negatiue, sub ratione illarum definitionum;
et quod dictum est de ista, idem intelligendum est suo modo de
qualibet aliarum.
Quaedam uero sunt istarum conditionum ad aliquod particulare
contractae pro eo quod, secundum illius proprietates, eidem
conueniunt, ita quod non alii particulari; nihilominus quandam
retinent uniuersalitatem, in eo quod applicari possunt ad eas
omnia, quae de illo particulari praedicari uel quaeri possunt, et
in eo quod de istis particularibus conditionibus aliae possunt generales
conditiones explicari, applicabiles omni enti uniuersali,
deducendo eas ad uniuersales definitiones principiorum, cum
quibus et de quibus uult artista multiplicare conditiones. Hoc
autem edocet Ars, uidelicet sumendo dissimiles proprietates
proprietatum particularis, ad quod ipsae proprietates particulares
sunt contractae, et eas sumptas ordinando, sub sua forma debita
generali; ut si ratione quarundam proprietatum Dei contrahatur
ad Deum aliqua conditio particulando, sumantur proprietates
dissimiles proprietatibus Dei, quae generaliter ad omnes
pertinent creaturas.
In qualibet conditione discernenda sunt particularia, quae sub
habitu scientifico uel amantifico, maxime uero sub amantifico,
ipsi conditioni conueniunt; maxime quidem praesens opus ad
amantiam stat contractum. Et sicut ad amantiam contractum est,
sic etiam suo modo ad scientiam potest induci.
Quoniam igitur istae conditiones sunt uniuersalia, in quibus
singula particularia, quae quaeruntur, apparent; et quoniam ad
has conditiones sibi subiacentes, quaestiones intendimus applicare,
euitantes huius applicationis impedimentum, tradimus cuilibet
conditioni ac etiam sibi subiacenti quaestioni suum certum
numerum; ut, cum fiet applicatio, numerus quaestionum habeat
conditionum numero respondere; prout quaestio quaelibet suam
debitam exigit conditionem sub rubrica determinata, secundum
quod in ipsarum conditionum et quaestionum processibus patet:
Ad primam enim conditionem `bonitatis magnitudinis' mittitur
prima quaestio `bonitatis magnitudinis' et ad secundam secunda;
et sic de aliis ordine recto.
Aduertendum est autem in processu tam quaestionum, quam
etiam conditionum, cum dicimus: Amans, amicus, amatus, amatiuum,
amabile et cetera. Nam, aliquotiens per hos terminos
Deum accipimus, maxime tamen per `amantem, amatiuum et amicum'
intelligimus illum fidelem, qui dominum Deum nostrum diligit;
aliquotiens quare in praeterito ui maioris desiderii fit ex
utroque sermo; aliquando uero sumuntur isti termini inter ipsum
loquentem et proximum suum, aut etiam ad loquentem et ad dominum
et ad proximum aliquotiens attribui possunt. Huius autem
rei notificatio in dispositione quaestionum et conditionum
propendi potest.
Per quamlibet ipsarum conditionum est uoluntas annexibilis
bonum diligere et intellectus uerum intelligere, cum considerantur
et desiderantur ea, quae conditio, secundum processum suorum
principiorum et totius Artis, denotat per se ipsam, sicut patet
in prima conditione et in pluribus aliis consequentibus, in
quibus Deum esse significatur; cuius significatio, scilicet esse
Deum, nectit uoluntatem ad bonum et intellectum ad uerum apprehendere,
processu Artis huius secreta naturasque principiorum
per multa necessaria reuelante.
1. Bonitas magnitvdo
1. Amicus amando tantum desiderabat bonitatem, magnitudinem
et aeternitatem amati sui quod, prae uehementi amore, concordabant
bonitas, magnitudo et aeternitas se esse unammet essentiam
et naturam et unam eandem rem numero in amico et
amato.
2. Quoniam bonum est esse et malum est non esse, desiderat
amicus esse maxime quidem, ut esse amati sui posset amare, cum
magnitudine et potestate bonitatis.
3. Quoniam amici sapientiae scibilior erat infinitas bonitatis et
magnitudinis amati sui, diligebat amor amici plus infinita in bonitate,
magnitudine et sapientia, quam finita.
4. Infirmabatur amor amici, quoniam amicus non poterat in
ratione sua tantum amare magnam bonitatem amati sui, quantum
ipsa realiter existit magna.
5. Si uirtus amoris maiorem haberet bonitatem et magnitudinem
in potentia et habitu, quam in actu, abessent amato nobili
amatores in uirtute amoris bonitatis et magnitudinis.
6. Nisi foret uerum id, per quod amicus plus amare potest
magnitudinem bonitatis amati sui, abundaret magnitudo malitia
falsitati et abesset bonitatis magnitudo ueritati.
7. Adeo uehemens est amati gloria in magnitudine bonitatis
super gloriam amici, quod amicus intentione prima diligit gloriam
amati sui et suam gloriam intentione secunda.
8. Amante et amato distinctis existentibus et inconfusis in
amare, amant se ad inuicem in una indistincta et inconfusa essentia
et natura bonitatis, magnitudinis et amoris.
9. Nisi plus esset concordantiae, quam contrarietatis, magnitudo
bonitatis non sufficeret amori amici, diligentis suum amabile
dilectum, sed sufficeret magnitudo malitiae inimico, amabile
dilectum odienti.
10. Si maior contrarietas esset in amore, quam concordantia,
foret unumquodque contrarium occasio contrario suo in magnitudine
boni amoris, et in magnitudine malitiae diligeret amicus
amatum suum.
11. Si amoris materia maior esset in magnitudine bonitatis,
quam amoris forma, plus posset amicus amatum suum diligere
passiue, quam actiue ac amatus plus esset diligibilis, quam dilectus.
/*
12. Sine amoris medio, quod existit inter amantem et amabilem,
bonitas et magnitudo forent amore uacuae.
13. Nisi finis amoris esset, nihil esset, cui bonitas et magnitudo
amici et amati acquiescere posset; itaque plus esset laboris,
quam quietis et plus inordinationis, quam ordinationis.
14. Quoniam amans diligit in amato suo maiorem bonitatis et
amoris magnitudinem, quam in eo diligere potest, desiderat
amans bonitatem, magnitudinem et cetera, esse maiores substantialiter,
quam accidentaliter.
15. Nisi amicus in magnitudine bonitatis diligeret amatum
suum, non diligeret aequaliter existentiam et apparentiam amoris
in amato suo.
16. Bonitas et magnitudo amici infirmae iacent in amore, qui
minor est in fine, quam in medio; sanat autem eas amatus, cum
amorem in fine, quam in medio, maiorem existere facit.
2. Bonitas aeternitas
1. Adeo diligebat amicus bonitatem, aeternitatem et potestatem
amati sui, quod desiderabat eas maiores esse in causa, quam
in effectu.
2. Sapientem habet amicus amorem in bonitate et duratione,
cum scit et desiderat maioritatem finis inter amatum suum et se
ipsum.
3. Numquam desideraret amicus habere quietem in diligendo
amatum suum, si maior et nobilior esset finis in aeternitate, quam
in bonitate, magnitudine et amore.
4. Si finis amoris non se haberet ad amorem et per amorem,
non pertineret ad eam ipsam esse in bonitate neque in aeternitate
neque in uirtute, quibus conueniret esse de non fine amoris.
5. Adeo ueraciter diligit amicus amatum suum, quod omnia
opera sui amati sunt ei bona, durabilia et amabilia et eorum
priuatio odibilis.
6. Nisi in amato esset amor bonitatis in aeternitate et aeternitatis
in bonitate, non haberet amicus, in quo glorificari posset in
amore amati et esset maior finis amoris in specie, quam in indiuiduis
suis.
7. Amoris differentia numquam esset inconfusio bonitatis et
aeternitatis, quae sunt idem, si esse summi amati foret odibile et
eius priuatio desiderabilis.
8. Ad hoc concordant bonitas et aeternitas amati et amor
amici: Maiorem esse finem amoris in esse, quam non finem amoris
in priuatione.
9. Cum tanto amore diligit amicus concordantiam amati sui,
quod nulla contrarietas impedire potest plus diligi necessitatem
finis in bonitate et aeternitate, quam finis impossibilitatem.
10. Cum amoris principio diligebat amicus bonitatem aeternitatis,
ut nobilior esset in amare, quam animalia irrationalia in appetere.
/*
11. Numquam diligeret amicus bonitatem durationis, nisi amatus
eius esset; nam, absente amato suo, abesset medium, per
quod esse existit id, quod existit.
12. Amatus in tantum desiderabilis est amico, quod omnes fines
bonitatis et durationis diligit amicus, diligendo finem amati
sui.
13. Si non esset amatus in illa bonitate, in qua plus potest amicus
diligere, foret aeternitas in maiori maioritate minoritatis et
non aeternitas in infinita minoritate.
14. Si amans et amatus amare non possent se coaequare in bonitate
et aeternitate, affirmatio et non esse concordarent et negatio
et esse.
15. Quanto plus potest, remouet amicus amare suum a minoritate
bonitatis et durationis, ut amatum suum plus possit amare in
esse, quam in priuatione.
3. Bonitas potestas
1. Non posset amor bonitate sufficere sapientiae, si non amaret
in bonitate bonificantem et bonificabilem, existentes obiectos
sapientiae.
2. Potabat amicus amorem in fonte bonitatis et potestatis, ut
amoroso diligere diligeret suum bonum et potentem amatum.
3. Non posset amicus amatum suum diligere uirtuose, si bonitas
et potestas in amato existerent otiosae.
4. Cum potestate bonitatis et bonitate potestatis distat uerus
amor ab amore falso, qui suos amatores malificat et constringit.
5. Bonitas, gloria et potestas sunt amoris habitus in amico diligente
suum bonum, gloriosum et potentem amatum.
6. In abyssum amoris descendit amicus recolere, intelligere
et diligere amatum suum, qui in abyssu bonitatis et potestatis
existit inconfusus.
7. In concordantia amoris bonitatis et potestatis stabat et habituabat
amicus, ut amato suo concordaret, resistens omnibus
inimicis suis.
8. Cum potestate bonitatis et amoris resistebat amicus potestati
malitiae et falsi amoris.
9. Amplexabatur et recolligebat amicus in amare suo principia
bonitatis, potestatis et amoris, ut amare suum sibi sufficere posset
ad amandum suum bonum, potentem et amabilem amatum.
10. In medio bonitatis et potestatis posuit amicus uoluntatem
suam, ut eam coercerent diligere suum bonum et potentem et
amantem amatum.
11. Absentauit se amatus amico suo in fine potestatis, bonitatis
et amoris, ut amicus in illo fine inquireret eum, ambulans in uiis
potestatis, bonitatis et amoris.
12. Quia multiplicabat amicus amare suum maioritate potestatis,
bonitatis et amoris, non poterat se abstinere diligere amatum
suum nec amatus se abstinere ostendere amico suo omnes suas
amabilitates.
13. Adaequabat amicus potestatem suam cum amore et bonitate,
ut haberet sufficientiam et tempus ad amandum amatum
suum.
14. In tantum impleuit amicus amorem suum potestate et bonitate,
quod in amore suo distitit ab omni minoritate amoris, auferente
amatores amato suo.
4. Bonitas sapientia
1. In tantum diligit amicus maximam bonitatem amati sui, quod
in tantum diligit opus bonitatis, quantum sapientiae et uoluntatis.
/*
2. Sicut praeter omnem fictionem existit uirtuosa sapientia
amici in scire bonitatem amati sui, sic existit uirtuosa uoluntas
amici in diligere, praeter omnem fictionem, bonitatem amati sui.
3. Non posset bonitas sufficere ueritati amoris, si ipsa foret
magis obiectabilis ipsi diligere amati, quam suo intelligere.
4. Quanto magis subtiliabatur amicus intelligere bonificantem
et bonificatum in gloria sui amati, tanto maiorem sentiebat delectationem,
et quanto magis delectabatur, tanto magis subtilis
fiebat.
5. Nisi amicus et amatus distinguerentur in amore sapientia et
bonitate, impossibile esset amicum odire et ignorare amatum
suum.
6. Bonitas et sapientia concordarunt se rogare amorem de
amico, quod diligeret eas in amore amati.
7. Quoniam bonitas amati bonificando contradicit malitiae,
contradicit amicus ignorantiae et odio, sciendo et diligendo amatum
suum.
8. Vt amicus possit uehementer similari amato suo in principio
sapientiae et bonitatis, incepit diligere amatum in principio sapientiae
et bonitatis.
9. In medio loco abundantiae amoris, bonitas et sapientia amabiles
existebant; diligebat eas amicus, cum omnibus principiis et
finibus amoris sui.
10. Finis amandi indutus est bonificare et intelligere, et finem
amandi bonificare et intelligere sunt induta.
11. In maiori bonitate et sapientia, quas amatus potuit inuenire,
submisit amorem amici sui, ut amare suum esset bonificare et intelligere
indutum.
12. Bonitas et sapientia se coaequarunt de amore et bonificare
et intelligere de amare; et ideo habebat amicus amandi abundantiam
et amatus amici sufficientiam.
13. In amandi minoritate non potest amicus amare suum perficere
et ideo amicus per bonitatem amandi et intelligendi deiecit
minoritatem amoris.
5. Bonitas volvntas
1. Vt uoluntas posset amare bonitatem amati sui, dilexit uirtutes
et odiuit uitia.
2. Cum ueritate bonitatis et amoris perfecit amicus amare
suum, cum quo desiderauit amatum.
3. Adeo diligebat amicus bonam gloriam amati sui, quod
amare suum colorabat et induebat gloriosam bonitatem.
4. Quanto differentia amici et amati maior est in bonitate et
uoluntate, tanto significat et ostendit amatum suum amico.
5. Quoniam bonitas uirtutem habet concordabilem et uoluntas
concordatiuam, existit concordantia inter amicum et amatum.
6. Amicus a cunctis prauis uoluntatibus, ad amandum amatum
suum resistentibus, se remouet, ut amato suo possit adhaerere.
7. Bonificabilitas et amabilitas, cum se unierunt, se coniunxerunt,
ut essent principia ipsi amare amici diligentis amatum
suum.
8. In bonificare, quod consistit in medio bonificatiui et bonificabilis,
ortum est amare de amatiuo et amabili, cum quo diligit
amicus amatum suum.
9. Inuenit bonitas finem suum in amare et uoluntas finem
suum in bonificare. Idcirco uestiuit bonitas uoluntatem finem
suum bonificandi et uoluntas e contrario bonitatem finem suum
diligendi.
10. Obuiauerunt sibi ad inuicem bonitas et uoluntas in amico.
Remouit bonitas amicum a maioritate malitiae et onerauit uoluntas
amicum amandi maioritate.
11. Consecutus est amicus amatum suum in aequalitate amoris
et bonitatis, cum operari bono et diligere magno.
12. Bonitas et uoluntas se bono uacuabant, cum appropinquabant
minoritatem; replebant autem se bono, cum a maioritate
malitiae se remouebant.
6. Bonitas virtvs
1. Tanta ueritate constabant bonitas et uirtus alia ipsarum in
alia, quod ueritas conuertebat eas esse unum et eundem amorem.
/*
2. In gloria, quae est amor et amoris et per amorem, consistunt
bonitas et uirtus amor.
3. Amoris differentia rogauit bonum amorem, ut diceret uirtuoso
amori, quia multiplicantur uitia et pereunt uirtutes; unde ipsa,
scilicet amoris differentia, rogabat eam oriri et exire in suum amorem.
/*
4. Vt amicus posset amatum suum diligere de concordantia,
concordauit uirtutem et bonitatem in amore suo.
5. Inter amantem et amatum bonitas et uirtus consistebant eicientes
contrarietatem ex amore, introducentes concordantiam in
amare.
6. Amor in principio bonitatis et uirtutis se posuit, ut amans
amatum suum amaret ibidem.
7. Stabat amare in medio bonitatis et uirtutis, ut bonitas et uirtus
essent amoris et in amore.
8. Bonitas et uirtus multos congregauerunt amatores ad finem
amoris amandum.
9. Concurrerunt bonitas et uirtus ad amoris maioritatem, ut in
amatoribus suis uirtutem et bona opera multiplicaret.
10. In amoris aequalitate bonitas et uirtus elongabant se ab inaequalitate
amici et amati.
11. Periclitabantur bonitas et uirtus in amoris minoritate, in qua
perirent, nisi amicus ex amore suum amare multiplicasset.
7. Bonitas veritas
1. Dum amans amorificabat ex amore suum amatum, bonitas
bonificabat eum et gloria glorificabat eum et ueritas elongabat
eum ab odibili amore falso.
2. Differentiat amans amatum suum amoris differentia; nihilominus
bonitas et ueritas amantem et amatum faciunt esse unum
idemmet amorem.
3. Tantae auctoritatis est amor, quod ueritas et bonitas oboedire
concordant amato suo.
4. Amoris contrarietas et amoris concordantia super ueritatem
et bonitatem amoris se ad inuicem impugnabant; uincebat contrarietas,
plorabat concordantia et plangebat amatus.
5. Sperauit amicus in ueritate et bonitate, ut ueritas et bonitas
de se ipsis et de amore illi suum principiarent amare.
6. Quoniam ueritas et bonitas sunt amabiles, sunt amico media
ligandi cum illis uoluntatem suam ad amandum bonum et intellectum
suum ad intelligendum uerum.
7. Per accidentalem bonitatem, ueritatem et amorem ligabat
amicus finem sui amare ad substantialem bonitatem, ueritatem et
amorem.
8. Quoniam bonitas et ueritas amandi sunt maiores amico, existit
amicus prope malitiam et falsitatem, elongantes eum ab amato
suo.
9. Oritur de bonitate bonitas procedens in uas amoris, in quo
bibit ueritas amare amici, ut suo bono amato sit aequalis.
10. Tunc, cum amicus amatum suum non diligit, procedunt
malitia et falsitas de paruitate bonitatis et ueritatis.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
50
55
60
65
70
75
80
85
90
95
100
105
110
115
120
125
130
135
140
145
150
155
160
165
170
175
180
185
190
195
200
205
210
215
220
225
230
235
240
245
250
255
260
265
270
275
280
285
290
295
300
305
310
315
320
325
330
335
340
345
350
|