Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 950


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis fuerit exaltatus ab initio suae conceptionis,
non tamen sua exaltatio fuit tunc manifesta: et res in Sacra Scriptura
tunc fieri dicitur, quando innotescit.
Ad secundum dicendum, quod nomen super omne nomen dicitur esse vel quantum
ad id a quo imponitur; et sic est nomen Iesus vel Christus, quia utrumque
imponitur [exponitur] ex unione humanae naturae ad divinam: quia secundum
hoc unctus dicitur quod Deo est unitus; et secundum hoc etiam a peccatis salvos
facere potest: vel quantum ad id cui nomen imponitur; et sic hoc nomen
Deus est super omne nomen, quia imponitur sibi secundum divinam naturam.
Et haec omnia quamvis fuerint in eo secundum rei veritatem a principio conceptionis,
non tamen erant in notitia hominum.
Ad tertium dicendum, quod ante resurrectionem erat quidem manifesta Christi
exaltatio non omnibus, sed paucis: et quibusdam etiam non per certitudinem,
sed per quamdam coniecturam, sicut Daemonibus, et aliquibus Iudaeis: sed post
resurrectionem suam altitudo illius toti mundo innotuit per certitudinem fidei.
Ad quartum dicendum, quod meritum non fit propter praemium, nisi ad quod ordinatur
principaliter: hoc autem est illud quod est de substantia beatitudinis. Unde
etiam quamvis honor civilis sit quo praemiatur virtus civilis; tamen cives propter
illum honorem non operantur virtutis opera, sed propter bonum ipsius virtutis.
Solutio IV
Ad quartam quaestionem dicendum, quod gloria animae consistit in hoc quod
anima ipsi Deo unitur per visionem et amorem; et quia posterior unio praesupponit
priorem, sicut hoc quod Deus est in sanctis per gratiam, praesupponit hoc
quod in omnibus est per essentiam, praesentiam, et potentiam; ideo eadem
ratione unio quae est in persona, quae est ultima et completissima, praesupponit
omnem aliam unionem ad Deum: unde ex hoc ipso quod anima Christi erat
Deo in persona coniuncta, debebatur sibi fruitionis unio, et non per operationem
aliquam ei facta debita: et ideo, quia meritum consistit in operatione quae
facit nobis aliquid debitum, Christus fruitionem non meruit.
Secus autem est de gloria corporis: quia de gloria corporis non consistit in
unione ad Deum; unde sine ea corpus Divinitati unitum esse potuit, et fuit
dispensative propter opus redemptionis implendum. Et propter hoc fruitionem,
in qua consistit gloria animae, Christus semper habuit, et ipsam non meruit,
sicut meruit gloriam corporis.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod hoc quod Christus sibi beatitudinem quae est in
fruitione non meruit, non fuit ex insufficientia meriti, sed ex perfectione merentis.

Torna all'inizio