Salimbene de Adam: Cronica

Pag 99


Porro dominus Giliolus de Gente habuit duos fratres. Quorum primus
fuit dominus Tedhaldus, quem vidi puerulus valde vetustum,
senem et antiquum dierum; et habuit VII filios, quorum unus, scilicet
dominus Manfredus, sororem meam uxorem habuit, dominam
Caracosam; que post mortem viri sui in monasterio Parmensi
Ordinis sancte Clare laudabiliter vitam finivit. Secundus fuit
dominus Beretta, pulcher miles et fortis bellator et validus, qui
staturam habuit ita longam, quod mulieres et homines mirabantur.
Porro dominus Giliólus fuit pater domini Ghiberti de Gente,
de quo suo loco dicemus. Et quando dominus Giliolus millesimo
supraposito erat potestas Reginus, inchoatum est Alleluia.
De tempore Alleluie.
Fuit autem Alleluia quoddam tempus quod sic in posterum
dictum fuit, scilicet tempus quietis et pacis, quoad arma bellica omnino
remota, iocunditatis et letitie, gaudii et exultationis, laudis et
iubilationis. Et cantilenas cantabant et laudes divinas milites et
pedites, cives et rurales, iuvenes et virgines, senes cum iunioribus. In
omnibus civitatibus Ytalie ista devotio fuit. Et vidi quod in civitate
mea Parmensi quelibet vicinia volebat habere vexillum suum
occasione processionum que fiebant, et in vexillo suo genus martyrii
sancti sui; ut, verbi gratia, quomodo decoriebatur beatus Bartholomeus,
erat in vexillo illius vicinie in qua erat eius ecclesia, et sic de
aliis. Sic etiam veniebant de villis ad civitatem cum vexillis et
societatibus magnis viri et mulieres, pueri et puelle, ut predicationes
audirent et Deum laudarent; et cantabant Dei voces et non hominis,
et ambulabant homines in salvatione, ita ut videretur
propheticum illud impletum: Reminiscentur et convertentur ad
Dominum universi fines terre. Et adorabunt in conspectu eius universe
familie gentium
. Et habebant ramos arborum et candelas
accensas. Et fiebant predicationes vespere et mane et meridie
iuxta illud propheticum: Vespere, mane et meridie narrabo et
annuntiabo, et exaudiet vocem meam. Redimet in pace animam
meam ab his qui apropinquant michi, quoniam inter multos erat

Torna all'inizio