Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 185

Liber III


et familiaritate dignissimus iudicatus, ut eorum vel exemplo vel aemulatione vel opinione ad amandum hominem moveatur. Si ad rei cuiuspiam amorem incitare statuerimus, eius dignitatem, utilitatem, iucunditatem prorei qualitate explicabimus. Locus cuiusque materiae proprios ex demonstrativi generis praeceptione sumamus; deinde partes eas, quas modo diximus, ad lectorem ipsum accommodabimus easque modis omnibus expetendas esse ostendemus. Deinde quid alii de illa re senserint, quid ipsi sentiamus, quanto in precio cum ab aliis, tum a nobis ipsis et olim habita et nunc habeatur, multis atque illustribus exemplis docere conabimur. Postremo quantum ea res ad illius vel rationes vel consilia conferat, quae sit ad bene beateque vivendum vel utilis vel necessaria, demonstrabimus. Si aunt revocare amicum ab indigno aliquo et turpi amore aut consuetudine studebimus, dabimus in principio operam, ut intelligat quam studiosi salutis ac dignitatis eius, quam solliciti semper fuerimus atque hodie quoque simus causaque huius nostri studii vel veterem amicitiam vel clientelam vel virtutem vel nobilitatem eius vel aliam quamvis honestam causam explicabimus idque ita fuisse, aliquo insigni exemplo aut testimonio comprobabimus. Deinde ad causam pedetentim accedemus ostendemusque nos, ut id scribamus, neque odio, neque

Torna all'inizio