Zacharias, pater Iohannis Baptiste, quia non credidit angelo evangelizanti
sibi gaudium magnum et quod ei esset filius nasciturus,
perdidit officium lingue et non potuit loqui usque ad ortum pueri.
Nato autem filio, solutum est vinculum lingue eius et benedixit
Deum et dixit: "Benedictus Dominus Deus Israel quia visitavit et
fecit redemptionem plebis sue", quia videlicet sacerdotes Iudeorum
qui, attriti longa vetustate et diffisi diutina sterilitate Synagoge
sue, non crediderunt nativitatem Christi et conversionem gentilis
populi ad Deum verum, ut esset et ipse per veram fidem filius
Abrae, amiserunt officium predicationis usque in presentem diem.
Cum autem plenitudo gentium intraverit, ut quod erat occultum
in misteriis de salute populi gentilis proferatur ad lucem, mox populus
Iudeorum, qui in suis doctoribus hactenus mutus fuit, agnita veritate
misteriorum Christi, prorumpet in laudem Dei dicens et ipse cum
Zacharia: "Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit
redemptionem plebis sue".
Audite hec, o viri Iudei, et accipite hilares verbum pacis, ante
quam veniat dies Domini magnus et manifestus, ut non vobis dicatur
in die illo quod dictum est incredulo Thome post resurrectionem
|
1
5
10
15
|