Petrus Damiani: Epistulae

Pag 156


quae tibi sunt notissima, non praeteream, cum quanta gloria papa Victor
et vir tuus imperator Heinricus, uterque vir sanctae memoriae, tunc erant
et aetate virentes et dignitate florentes, cum luna serenissimo terram fulgore
perfundens, eclipsin passa, repente contabuit, et rutili splendoris speculum
ignobili, non dicam pallore sed obscuritate mutavit. Quod profecto,
sicut in proximo patuit, nil aliud quam vicinum utriusque principis
interitum praesignavit. Nam eodem anno uterque defunctus est.
Quod autem postmodum, ante hoc ferme biennium, luna in sanguinem
versa est, quia sanguis peccata significat: Libera , inquit, me de sanguini bus
Cadaloici sceleris sanguine cruentandam. Kadalous enim milies
anathematizatus dum pro venaliter acquirenda Romana aecclesia infinitas
per populos pecunias spargit, corda hominum per avariciam in aeris speciem

Torna all'inizio