martiris et omnibus rebus, quod sunt terris cum tote ipse
nomina continentem, velut supra declaravimus, et uno casile infra
ipso castello de Macla Godani, que videtur esse inter hec finis et
mensuris: prima parte da ipsa platea publica abet pedes .XX.; secunda
pars desuper terra, quanti nobis reservavimus, abet exinde
pedes triginta septem; a tercia parte finis ipsa ripa et pedes duodecim;
a quarta pars abet fine alia platea, abet exinde pedes quadraginta
duo, et reconiungentes se in prioras fines, et toti ipsi pedes
iusti sunt, mensura sunt mensurati. hec autem omnia, quod superius
legitur, nec michi nec cuicumque exinde aliquit reservavimus
ad abendum, set integrum illut cum inferius et superius legiturque
suis, atque cum legitime vie sue intrandi et exiendi, atque cum
omnia sua pertinencia, pariterque cum eadem ecclesia, et cum tote terre
et cum is monimina ideo continentem integrum illut, pro mee salutis
anime, et pro eodem Potefrit vir meus, et pro domno Magenolfus,
idest [.....] sancta ecclesia Sancti Vincencii offerui ad
semper abendum et possidendum, ea itaque racione, ut amodo et
semper a pars eiusdem ecclesie et eius rectoribus ea[m]dem nostram
offercionem per ordinem, sicut in se monimina continuit,
et ipso casile de ipso castello p[er] iam dictis finis et mensuris
securiter habeat et possideat, sine contradiccione mea et meis heredibus,
et sine cuiuscumque requisicione, de quibus obligo me et
meis heredibus, a parte eiusdem ecclesie et eius rectoribus predictam
meam offercionem ab omnibus hominibus, ab omnique partibus
antistare et defendere; quod si illam defendere noluerimus,
aut forsitan tollere aut subtrahere quesierimus, ante omnia questio
et causacio nostra inde inanis et vacua remaneant, et insuper quinquaginta
libre ex auro in eadem [.....] sancta ecclesia Sancti
Vincencii et ad eius rectoribus componere obligo; et tacere debeamus
inde per invitis. de colludio autem si a vos pulsati fuerimus,
|
|