18. EXORDIUM EXCUSANTIUM A RELIGIONE.
In contrarium sic poterit responderi: Religio non querit homines delicatos:
maturos asciscit animos, annos desiderat seniores. Vel: Sanctius
est laborem non aggredi, quam labi sub labore iam temptato. Vel:
Quantumlibet leue iuuentutis iugum onerat leuitatem: hinc est quod
religionis domus duros deposcit incolas, graues corpore, set moribus et animo
grauiores. Vel: Momentanea est religio iuuentutis, indocilis ad flectendum
genua et obseruandum ieiunia, plurimum dedignans frenum obedientie
pati. Vel: Inexpertam religionis abhorret duriciam uitrea mollicies
iuuentutis. Vel: Refrigeratis senibus est adeunda religio, quibus uespera
senectutis uite minatur occasum. Vel: Prematuris hominibus religionis
feruor refrigerium parit quibus uespera iuuentutis uite minatur occasum.
19. EXORDIUM CONSOLATIONIS.
Amplius ad restituendam leticiam desolatis, tua texas exordia in hunc
modum: Quicquid per alluuionem lacrimarum accrescit, totum cedit oneri
et iacture. Vel: Quanta precesserit dampnorum immensitas lacrimarum
riuuli recordantur, que quidem iacturam non minuunt, set eius muniunt
et corroborant passionem. Vel: Muliebre est et recedentibus illacrimari
commodis et uenientibus arridere. Vel: Si uis uirum induere, castiga
lacrimas prodeuntes, eas retrorsum sepeli et absorbe. Vel: Lacrimarum
torrens et languendi sollempnitas dilectionis gerunt insignia simulate. Vel:
Suspectas habeo lacrimas quibus oris superficies, non cordis facies immadescit.
20. IN CONTRARIUM SIC :
Inculpabiles prodeunt lacrime, quas torcular doloris extorquet. Vel:
Immanitatis, non humanitatis est nescire lacrimas quas natura induxit
mortalibus , uel indixit. Vel: Ad amicorum infortunia deplangenda
plumbeos esse, non ferreos, nos oportet. Vel: Inundans lacrimarum
ubertas exuberantis amicicie insinuat puritatem. Vel: Amicorum passio
facit ut nobis innata passio resoluatur in luctum. Vel: Concepti
doloris nubila uix recedunt, nisi prius liquefiant in pluuiam lacrimarum.
|
|