temptavit; et cum pervenisset Florentiam rex ipse prudens et sapiens atque decorus specie,
proh dolor adolescens, accepta potione ab Aviano, medico Matildis comitissae, vitam finivit.
4. Rege igitur in regno deficiente, supradictus Anselmus de Buis Mediolanensis
archiepiscopus, quasi monitus apostolica auctoritate, iam dicto presbitero nolente, studuit
congregare de diversis gentibus esercitum, cum quo caperet Babilonicum regnum. Et in
hoc studio premonuit preelectam iuventutem Mediolanensium, cruces suscipere et cantilenam
de "Ultreja ultreja"cantare. Atque ad vocem huius prudentis viri plures viri cuiuslibet
conditionis per civitates Longobardorum cantaverunt. Statuit quoque et ipse, dum esset in
hac speditione, de reditibus archiepiscopatus non daretur sacerdotibus et levitis et ceteris
clericis benefitium, quod consuevimus suscipere per celebrationes festorum sanctorum martirum,
virginum et confessorum. Insuper quidam preoptandus mihi frater, nomine Girismannus,
spectans ad illius monitionem, patrem et matrem, sorores et fratres, uxorem quoque et
filiam unicam in cunabulis dimisit; atque rediens a Yerosolimis, viam universe carnis intravit,
et Babilonis terram, prestante sibi divina gratia, simul cum multis peregrinis vitavit. Archiepiscopus
vero ille de Buis, a Turcis et Saracenis fugatus, in gravi luctu Constantinopolim
expiravit.
5. Sed ne finis mei laboris hic intelligatur, dico. Cum adhuc homo iste simplex
Mediolani viveret et exercitum congregaret, habuit conscilium statuendi sibi vicarium hominem
multarum artium. Unde quidam sagacissimi viri, ab eo ordinati sacerdotes, mandatum
eundi Saonam susceperunt, ut in ipsa civitate suo iussu et auctoritate electionem episcopi
admonerent et fieri cogerent. Qui dum iter facerent, venerunt Ferariam, in quo nemore
amplexi sunt Grosolanum et eius conscilium. Quorum sacerdotum exercitium in tantum
valuit, quod quidam ex Saonensibus ipsum Grosulanum, in victu afflictum, in vestitu abiectum,
|
1
5
10
15
20
|