Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 439


bonos cum bonis contrahere ut genus durabile fieret inter eos,
contraxit cum crudeliore muliere que in terra sua erat, ut
ex tollerancia nescietatis eius et suorum malorum morum, esset
sibi facilius tollerare simplicitates communiter seu hominum ignorancias.
Et adeo voluit sapienciam honorare quod sequaces
suos impedivit; nam pro bono habuit quod sciencie non scriberentur
in cartis, dicens quod sciencia est res pura et munda,
ergo conveniens est quod solum in puris animabus recondatur,
non in cartis vilibus et mortuis pergamenis. Et ideo non
composuit aliquem librum, nec discipulos per libros instruxit,
immo eloquio tantum disciplinabili eos voluit esse contentos. Et
hoc didiscerat a suo magistro Thimeo. Nam cum ipse Socrates,
tunc puer existens, diceret eidem: qualiter in libro non permittis
recondi documenta que a te audio? Respondit et dixit: qualiter
cupis pelles viles mortuarum bestiarum et ingenia nobilia virorum
abhorres? Pone quod aliquis, in via tibi occurens, de quadam
questione sua tuam scienciam seu tuum consilium requireret;
essetne bonum ut diceres sibi sustinendum esse quosque,
domum revertens, de ipsa questione consuluisses libros tuos?
Numquid honestius esset ad mentem internam recurrere, statimque
de facili eundem dubitantem expedire? Nitaris igitur
mente recondere que addiscis, non in cartis. Et sic hac semita
Socrates incessit. Ipse Socrates ydola prohibuit adorari, illum
dicens adorandum qui omnis materie creator existit, et non adorandam
materiam ydolorum, quam fecit ipse creator propter

Torna all'inizio