DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO ET NOSTRO SPIRITALI COMPATRI,
PIPPINO REGI FRANCORUM ET PATRITIO ROMANORUM PAULUS PAPA.
Explere verbis nequeo et penitus sermonum copia nequaquam complecti valeo,
excellentissime et re vera prae cunctis regibus christianissime atque orthodoxe regum,
quantum vestris meritis atque piis operationum studiis intima cordis nostri affectio
congratulatur, dum profecto vestro certaminis praesidio et laborioso conamine sancta
catholica et apostolica, universalis, mater vestra spiritalis, Dei ecclesia atque orthodoxa
christianorum fides ab emulorum inpugnationibus erepte consistunt; et ex hoc indesinenter
ab omni populo christiano redemptori nostro domino Deo ob tantum vestrum
adhibitum beneficii adminiculum referuntur laudes. Unde merito, christianissime fili
et spiritalis compater, cum egregio illo ac praecipuo David rege et eximio prophetarum
in celestibus regnis participem te esse, omnium fidelium mentes opinantur,
quia sicut honorum infulis, ita quoque et operibus eum coequare christianitas tua, ut
ipsa rei operatio demonstrat, dinoscitur. Ille enim, erepta ab allophilis arca Domini,
cum ymnis et canticis spiritalibus ac psalterii modulatione exultans iocundabatur; tu
quoque, fundamentum et capud omnium christianorum sanctam Romanam redimens
ecclesiam et universum ei subiacentem populum, gaudens atque laetus omnipotenti
domino Deo nostro offerre satagis, cuius tanti pii operis perfectionem adhibere benignitas
tua anhelat; de quo iam repositam sibi in celestibus arcibus praemiorum
credat consequi remunerationem.
Properantes siquidem ad vos praesentes solertissimi viri, Haribertus scilicet abbas
et Dodo comes, excellentiae vestre fidelissimi missi, detulerunt nobis mellifluas et
nimis desiderabiles sillabas a vestra praeclara christianitate directas, in quibus solite
nos de vestro firmo atque incommutabili pollicitationis verbo et magnae perseverantiae
constantia, quam in apostolicis perficiendis causis gerere videmini, certos reddere
studuistis. Quod quidem nos, firmi et omnino freti in vestro benigno proposito, existimamus
fine tenus vos permansuros atque perfectius operaturus id, quod beato Petro
apostolorum principi et praedecessori domino et germano nostro, beatissimo Stephano
pape, polliciti estis.
Interea ferebatur et hoc in eisdem vestris apicibus: quia id, quod et praesentes
de parte vestra velle habuistis nos debere cognosci, scriptis nequaquam propalare
maluistis, sed, informatis de singulis causarum meritis praelatis vestris missis, quae
|
|