eidem. Et dixit: qui in sua iuventute ira et cupiditatibus
utitur, erit sibi in sua senectute molestum, cum voluptatibus frui
non poterit debilitate membrorum; et qui a sua iuventute patitur
discrecionem, licet eidem tunc temporis molestum sit, senectutis
tamen etate erit bone quietis et status. Et dixit: avarus
vult plus magnam remittere iniuriam factam sibi, quam retribucionem
pro modico beneficio elargiri. Et dixit: licet sis senex
non erubescas addiscere etiam si fuerit infantulus qui te docet,
quia ignorantia verecundia deterior est addiscendi. Et dixit: letatur
sapiens qui novit se a mundi turpitudinibus evasisse, assimilans
illi cui confracta est navis et ad litus, maris fluctuatione,
collapsa, qui dum alios respicit periclitantes in undis, se evasisse
letatur. Et instruxit discipulos dicens: cum fessi a studio vacabitis,
vacetis bonis ystoriis quod tedio careatis. Cui
dixerunt: quis est sapiens magis completus? Respondit: qui
amplius alios consulit, et qui se muniit amplius, dubietatibus
perplexus, queusque inveniat semitam scientie veritatis. Et
dixerunt ei: quis est turpior in suis operibus? Respondit: qui
nimis se suo sensu gubernat, et etiam qui nimis contra
se ipsum incedit, et qui sic se in rebus exponit intrepide ut
nichil suspicari videatur. En interrogaverunt eum: unde provenit
subtilitas intellectus? Respondit: ex preclara et pura natura et
e conversatione cum sapientibus in vita. Cui dixerunt: quis ex
hominibus est complecioris bonitatis? Respondit: qui suam refrenat
iracundiam et suam voluntatem impugnat. Et dixerunt ei:
quis est mundus et liber a turpibus operibus? Respondit: qui
suam discrecionem statuit pro suo fideli, et timorem pro suo
|
|