liberarentur ab infirmitatibus suis. Venerunt autem de Papia
Cremonam multe domine nobiles cum nobilibus filiabus, alique
causa devotionis, alique vero sperantes reportare plenam corporis
sospitatem. Sed non erat qui responderet verbum et aperiret os
et ganniret, Ys. X. Ideo dicit Iere. XIIII: Numquid sunt in sculptilibus
gentium qui pluant aut celi possunt dare ymbres? Et ideo
multum errat peccator sive infirmus qui dimittit nobiles sanctos
et convertitur ad inexaudibilem invocandum, sicut dicitur in
libro Sapientie, XIII: Pro sanitate quidem infirmum deprecatur et
pro vita mortuum rogat et in adiutorium inutilem invocat et pro
itinere petit ab eo qui ambulare non potest et de acquirendo et de
operando et de omni rerum eventu petit ab eo qui in omnibus est
inutilis.
Quod Cremonenses et Parmenses et Regini stultiçaverunt in Alberto brentatore,
quem crediderunt sanctum; Paduani in Antonio Peregrino, quod
Dominus pro malo habuit; Ferarienses in Armanno Punçilovo.
Et nota, id est considera diligenter, quod, sicut Cremonenses
et Parmenses et Regini in Alberto brentatore modo stultizaverunt,
sic Paduani in quodam Antonio Peregrino et Ferarienses in quodam
Armanno Punçilovo stultizaverant prius. Ipsi autem non
erant de semine virorum illorum per quos salus facta est in Israel,
sicut habetur I Macha. V. Ideo Dominus dicit, Io. V: Ego veni in
nomine patris mei, et non accepistis me. Si alius veniet in nomine
suo, illum accipietis. Revera Dominus venit non solum personaliter
in se ipso, verum etiam in beato Francisco et beato Antonio
et sancto Dominico et in istorum filiis, quibus credere peccatores
debebant, ut salutem consequi mererentur. Quod quia non
fecerunt, ideo punientur, sicut Apostolus dicit, II ad Thessalo.
II: Eo quod caritatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent,
ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendatio et
iudicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt
iniquitati.
|
|