oransque et nomen Domini benedicens, in aquam reposuit.
Persistente autem ipso in oratione et laudibus, piscis in aqua ludens
a navicula non recessit, donec ei licentiam beatus Franciscus, oratione
completa, concessit.
Sic igitur gloriosus Christi confessor non solum sensibilibus, de
quibus perlongum esset narrare per singula, bestiis videlicet et avibus
imperavit, sed ad illius obsequium in alteram naturam insensibilia
etiam Dominus elementa convertit. De quorum similibus
unum quoque libet ut breviter enarremus. Nam cum ipse vir sanctus
apud eremum Sancti Urbani quadam vice graviter aegrotaret, aqua
sibi mirabiliter in vinum mutata est; factumque est ut ad gustum
illius tam facile sanitatem reciperet, quod divinum hoc esse miraculum
nullus ambigeret.
Caput IX - De affectu ipsius ad omnes creaturas propter amorem
Creatoris; et quantam reverentiam nomini Domini et verbis
exhibuit; et de compassione pauperum.
41 Tanta beati Francisci mentem divini amoris dulcedo repleverat,
ut in omnibus opera Creatoris miranda considerans, maxima
etiam erga cunctas afflueret pietatis teneritudine creaturas. Inter
|
|