persequuntur; ac tam acriter eos persecuti fuerunt, quod per 
viam illam, per quam redire debebant et in qua imperator cum 
suis absconditus fuerat, reverti non valuerunt. Mediolanenses 
igitur Papienses persequentes multos ex eis ceperunt pluresque 
vulneraverunt. At imperator cum suis Papienses redeuntes 
expectans vidensque illos per illam viam, quam ipsis indicaverat, 
non revertentes putansque etiam illud eis accidisse, 
quod in veritate acciderat, statim Papiensibus, qui cum ipso 
fuerant, precepit, ut ipsi unam viam, que versus Mediolanum 
ibat, pergerent ipseque cum suis et una cum Laudensibus per 
aliam, que similiter versus Mediolanum pergebat, tenderet. 
Papienses vero, cum velociter irent, in Mediolanensibus inciderunt. 
Mediolanenses namque super eos irruentes fortiterque 
cum ipsis pugnantes multosque ex eis capientes reliquos 
fugaverunt. Interea namque imperator, cum ipsi Mediolanenses 
valde leti a prelio iam redierunt, eis obviam robusto veniens 
animo ac in Teutonica lingua fortiter vociferans statimque 
super eos irruens mirabiliter invasit. Mediolanenses igitur 
Teotonicam linguam intelligentes ac ipsum imperatorem esse 
putantes in nihilo se defenderunt, sed statim omnes terga
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |